Praeterea, Germania Nationum Unitarum, CFAS, G7, G4 membrum est et Protocollum Kiotense obsignavit. Maxima continentisEuropaeaepotestasoeconomica et civilis. Etiam quarta potentior civitas oeconomica est, post Civitates Foederatas Americae, Sinas et Iaponiam; quoque maior oeconomia secundum PDG nominalem et quinta secundum potentiam emendi[6]. Est secunda maxima civitas exportatoria post Sinas et secunda maxima mercium importatoria. Absolutis rationibus, Germania secundum maius emolumentum politicae progressionis[7] tribuit;[8] eius autem sumptūs militares eam collocant sexto loco.[9] Haec civitas qualitatem victūs excoluit et praedita est praecipuo loco Europaeis in negotiis praeterea intra arctarum sodalitatum multitudinem in toto orbe terrarum.[10] Germania dux multis in scientificis ac tecnologicis provinciis habetur.[11] Germania quarta oeconomia maior in toto orbe terrarum et loco 19 collocatur secundum PDG pro capite.
Alterā ex parte, Theodiscum vocabulum Deutschland, initio diutisciu land (scilicet "Germanicae terrae") e voce deutsch (conferatur Anglico vocabulo Dutch, scilicet "Batavus") derivatur, quae descendit a Theodisco Superiori Antiquo vocabulo diutisc, scilicet "populi", -e diot seu diota, scilicet "populus", initio in usū ad diiudicandum inter communis populi linguam et lingua Latinam ac eius descendentes linguas Romanicas. Hoc vocabulum e Protogermanicā voce *þiudiskaz, scilicet "populi", vicissim descendit (e quo orta est Latinizata forma "Theodiscus"), quae vicissim derivat e vocabulo *þeudō, e Protoindoeuropaeā voce *tewtéh₂- descendens, e quā etiam vocabulum "Teutones" seu "Teutoni" ortum est.[13]
Praehumani atavi, Danuvii Guggenmosi, qui in Germaniā circa undecim milliones annorum abhinc adfuerunt, apud primos qui bipedes ambulaverunt esse putantur.[14] Antiqui humani in Germaniā saltem 600 000 annorum abhinc adfuerunt.[15] Primum haud modernum humanum fossile -Homo neanderthalensis- in Valle Neandri (TheodisceNeandertal) inventum est.[16] Simili modo, illo tempore adscripta modernorum humanorum evidentia in IurāSuebicā (Theodisce Schwäbische Alb seu Schwäbischer Jura) inventa fuit, velut 42 000 annorum tibiae quae antiquissima inventa instrumenta musica sunt,[17] 40 000 annorum Homunculus Leoninus[18] et 35 000 annorum Venus Hohlefelsensis.[19]Discus caelestis Neviri villae, per Aetatem Aëneam creatus, Germanico situi attributus est.[20]
Tribūs Germanicae, limes Romanus et Imperium Francorumfontem recensere
Circa annum 260, Germanicae gentes in terras a Romanis rectas irruperunt.[31] Cum Hunni anno 375 irrupissent et ex anno 395 Roma minuisset, Germanicae tribūs longius ad meridiem migraverunt: FranciRegnum Francorum instituerunt et ad orientem impulerunt ad subigendas Saxoniam et Bavariam, et areae hodiernae Germaniae orientalis a Slavicis Occidentalibus tribibus habitatae sunt.[28]
Regnum Francorum Orientalium et Sacrum Romanum Imperiumfontem recensere
Waiblingensibus imperatoribus inter annos 1138 et 1254, Theodisci principes ut Theodisci in meridiem et in orientem domicilium ponerent hortati sunt, quod Sessamentum Orientale[24] (Theodisce Ostsiedlung) nuncupatum est. Hansae membra, plerumque Theodiscae urbes, ob commercii expansionem floruerunt.[28] Numerus incolarum deminuit primum propter Magnam famem inter anno 1315, mox propter Mortem atram inter annos 1348 et 1350.[34]Bulla Aurea ab imperatore Caroli IV scriptam et anno 1356 edictam constitutionalem Imperii structuram suppeditavit et Imperatorem a Principibus Electoribus septem eligendum esse decrevit.[28]
Cum, exarsis Bellis Coitionum, civitates Germaniae meridianae se cum Francia iunxerunt, Sacrum Imperium Romanum finem habuit. Napoleone ad modo terminali victo, Consilium VindobonenseConfoederationem Germanicam, laxam civitatum suverenarum 39 consociationem, condidit. Imperatorem Austriae diuturnum praesidem designatum esse hoc Consilium crescens Borussiae pondus reiicere reddit. Dissentiones intra restaurationis rationes ad motuum liberalium ortūs partim duxerunt, quos novae repressionis rationes ab viro civili Clemente Metternico captae sequuntur.[46][47]Societas portorii Germanica, unio telonialis, oeconomicam unionem favit.[48] Europaeorum rerum novarum motuum ratione habitā, docti homines et plebeii Res novas Germanicas inter annos 1848 et 1849 inceperunt, quod quaestionem Germanicam proposuit. Regi Friderico Gulielmo IVBorussiae titulus imperatoris oblatus est, sed cum potestatis amissione; qui coronam et propositam constitutionem reiecit, quod liberali motui temporarium impedimentum attulit.[49]
Per Annorum fundatorum[7] tempus quod unificationem Germanicam secutum est, Bismarckiana externa ratio nomine Cancellarii Germaniae Germanicam positionem sicut grandem nationem conflandis foederibus et evitando bello firmavit[51] Quomodocumque, Gulielmo II Imperatore, Germania imperialisticam rationem inivit, quae eam induxit ad discidium vicinis cum nationibus.[52] Foedus Duplex multinationali cum Imperio Austro-Hungarico creatum est; Foedus Triplex anni 1882 Italiam includebat. Britanniarum Regnum, Francia et Russia etiam pactionem fecerunt ut se protegerent Habsburgensibus ab interpositionibus Russica in commoda in Balcaniā aut Germanicis ab interpositionibus contra Franciam.[28] In Conferentiā Berolinensi anni 1884, Germania aliquot colonias postulavit, apud quas Africa Germanica Orientalis, Africa Germanica Austroccidentalis, Togum et Cammarunia erant. [53] Postea, Germania suum imperium coloniale longius expandit includendis coloniis in Pacifico et Sinis.[54] Coloniale gubernium in Africā Austroccidentali (hodiernā Namibiā), ex anno 1904 usque ad 1907, localium Hereroënsium[55] ac Namaquarum[56] occidionem exsecutum est utpote punitionem propter rebellionem;[57][58] hoc primum saeculi XX genocidium fuit.[58]
Principis imperialis Austriae caedes die 28 Iunii anni 1914Imperio Austro-Hungarico praetextum aggrediendae Serbiae suppeditavit, quod Primum bellum mundanum concitavit. Post belli annos quattuor, cum propemodum duo milliones Theodiscorum militum interfecti sunt,[59] generales indutiae hunc conflictum ad finem adduxit. Per Res novas Germanicas Novembre anni 1918, Gulielmus II et regnantes principes se abdicaverunt et Germania respublica foederalis declarata est. Germanicus novus moderatorum coetus Foedus Versaliarum anno 1919 obsignavit, ubi Germania ab Alligatis victa esse accepit. Theodisci hoc foedus ignominiosum habuerunt, quod Adolfi Hitler accessioni gratiosum ab historicis putatur.[60] Germania circiter 13% suorum Europaeorum territoriorum perdidit et omnes suas coloniales terras subactas in Africā et in Pacifico cessit.[61]
Cum, imperatore Gulielmo II, aetate imperialismi, totius orbis se potiri obversaretur, motui gerendi belli quantum contribuit, ut paulo post anno 1914primum bellum mundanum coortum est. Cum Imperium per Res novas Novembris anni 1918 submersum esset, exclamata est res publica Vimariana dicta secundum locum, ubi confecta est nova constitutio democratica, quae die 11 Augusti anno 1919 a Praeside Friderico Ebert obsignata est.[28] Subsequenti in potestatis pugnā, communistae potestatem in Bavariā occupaverunt, sed conservatisticae turbae per Wolfgangi Kapppraxicopēma alibi ruere conatae sunt. Quam rem pugnae viariae in centris industrialibus, Regionis Ruranae occupatio Belgicis Francicisque a copiis facta et hyperinflatio secutae sunt. Propositum recomponendi debiti et novae monetae creatio anno 1924 in Felices annos 1920, artificiosae innovationis et liberalis culturalis vitae aeram, induxerunt.[62][63][64]
Discidium inter Germaniam Occidentalem Orientalemque redactum est exeuntibus annis 1960CancellariiGulielmi Brandt ratione Novā Politicā Orientali.[7][97] Anno 1989, HungariaAulaeum ferreum dissolvere et suum confinium cum Austriā aperire decrevit, quod ut Germanorum Orientalium milia in Germaniam Occidentalem per Hungariam Austriamque emigrarent effecit. Quod calamitosos effectūs in Republicā Democraticā Germanicā etiam causavit, ubi constantes magnaeque multitudines civium reclamantium crescentem favorem acceperunt. Conatū ut adiuvaretur ut Germania Orientalis sicut civitas retineretur, Germaniae Orientalis moderatores limitaneas restrictiones minuerunt, sed haec res reverā induxit in reformatorii processūs Wende accelerationem, qui ad summum perduxit Foederis duarum plus quattuor (Theodisce Zwei-plus-Vier-Vertrag), sub quo Germania plenam suverenitatem recuperavit. Quod Restitutionem Integritatis Germaniae die 3 Octobris anni 1990 permisit, cohaerentibus quinque denuo stabilitis antiquae Reipublicae Democraticae Germanicae civitatibus.[98]Muri refractio anno 1989 symbolum Occasū Communismi, Dissolutionis Unionis Sovieticae, Restitutionis Integritatis Germaniae et processū reformatorii Die Wende (scilicet "cardo rerum") facta est.[99]
Restitutio integritatis Germaniae et hodierna Germaniafontem recensere
Seditione Placida (Theodisce Friedliche Revolution) in Germaniā Orientali factā, dictatura Factionis Socialisticae Unitae Germaniae eversa est, atque constitutum est mense Martio 1990 prima libera comitia orientali in parte fieri, quaborem mox actum est ut Germania omnis restitueretur. Unita Germania amplificata Germaniae Occidentalis continuatio putabatur, suas igitur sodalitates internationalibus in organizationibus retinuit.[100] Sub Lege Berolinensi-Bonnensi anni 1994, Berolinum Germaniae caput denuo factum est, Bonna autem unicum urbis foederalis (Theodisce Bundesstadt) statum adepta est, etiam aliquae ministeria retinens.[101] Gubernii translatio anno 1999 completa est et Germaniae Orientalis oeconomiae innovatio ut usque ad annum 2019 duret proposita est.[102][103]
Incursio Russica in Ucrainam anno 2022 et consequentes oeconomici effectūs primas peregrinas domesticasque Olai Scholz rationes affecerunt. Germanica antecedens peregrina ratio de Russiā -traditionalis Politica Orientalis-[7] reprehensa est cum nimis credula mollisque cum Russiā fuisset.[116] Olai Scholz Oratio de Mutatione Temporum (Theodisce Zeitenwende), tribus diebus post huius incursionis initium, hodiernā Germaniā commutationem annuit, cum dollariorummilliardis Germanicis in rebus militaribus.[117][118] Olaus Scholz directum oeconomicumque auxilium Ucrainae etiam approbavit. Intra energeticas totius orbis terrarum difficultates, Olaus Scholz in debilitandā obnoxietate ex Russicis energeticis importaticiis se implicavit sistendā oleiductūs Nord Stream 2 confirmatione, dum etiam Angelae Merkel rationi ad tollendam gradatim energiam nuclearem se dedebat.[119][120] Ex Aprili anni 2023, amplius 1.06 milliones exsulium ex Ucrainā in Germaniā consignati sunt.[121]
E Decembre anni 2023, Germania quarta maxima oeconomica in toto orbe terrarum post Civitates Foederatas, Sinas et Iaponiam est et maxima oeconomica in Europā. Etiam tertia maxima natio exportatoria in toto orbe terrarum est.[122]
Germaniae omni novem civitates finitimae sunt: a septentrionibusDania sita est (confinium: 67 chiliometra), a boreo-oriente Polonia (442 chiliometra), ab oriente Cechia (811 chiliometra), ab austro-oriente Austria (815 chiliometra; sine limite in Lacu Bodamico), a meridie Helvetia (316 chiliometra; cum limite exclavaturaeBusingenis supra Rhenum, sed sine limite in Lacū Bodamico), ab austro-occidente Francia (448 chiliometra), ab occidente Luxemburgum (135 chiliometra) et Belgica (156 chiliometra) etin boreo-occidente Nederlandia (567 chiliometra). Longitudo limitum est 3757 chiliometrorum (sine limite in Lacū Bodamico, vide Condominium). Inde Germania est ea civitas Europaea cui sunt plurimae civitates finitimae.
Germania meridiana Alpium particeps est. Tractus Cacumen[123] (Theodisce Zugspitze, 2962 m altum), qui in limite Germaniae cum Austriā assurgit, summus Germaniae mons est. Ab Alpium radicibus septentrionalibus planities usque ad Danubium fluvium se extendit. Germaniae Montes Medii[124] (Theodisce Mittelgebirge) a septrentionibus ad meridiem altitudine et ambitū crescunt. Summus eorum mons est Mons Campestris[125] (Theodisce Feldberg) in Nigrā silvā (1493 m altus) Arberus Magnus[126] (Theodisce Großer Arber) (1456 m altus) in Silvā Gabretā[127] (Theodisce Böhmerwald) sequente. Cacumina, quae 1000 metris excedunt, sunt etiam montibus Metalliferis[128] (Theodisce Erzgebirge), Piniferis[129] (Theodisce Fichtelgebirge), Albis[130] sive Alpibus Suevicis[130] (Theodisce Rauhe Alb seu Schwäbische Alb seu Schwäbischer Jura) et Harthicis montibus[131] (Theodisce Harz), Germaniae mons maxime septentrionalis, qui cacumine nomine Mons Ruptus[132] (Theodisce Brocken seu Blocksberg), usque ad 1141 m surgit. Germania septentrionalis maxima planities est.
Rhenus, qui ex Helvetia oritur, 865 chiliometra per Germaniam austro-occidentalem et occidentalem fluit, partim confinium cum Francia constituit, denique per Nederlandiam in Mare Germanicum exit. Fluvios Nicrum, Moenum, Mosellam, et Ruram in se recipit. Quoad res oecologicas Rhenus, in quo plurimae naves vehuntur, maximi momenti est.
Danubius per 647 chiliometra aquas ex fere tota Germania meridiana deducit; postea in Austriam et Europam austro-orientalem profluit. Intra Germaniam fluvios Hilariam, Licum, Isaram et Aenum recipit.
Per Germaniam orientalem 725 chiliometra Albis, qui in Cechia oritur, fluit. Salam et Habalam recipit.
Longitudine 179 chiliometrorum Viadrus sicut et Nissa, quae in Viadrum influit, confinium cum Polonia constituit.
Sola pelvis hydrographicaVisurgis fluvii, cui est longitudo 452 chiliometrorum, tota in Germania est. Ex fluviis Weraha et Fuldaha nutritur et aquas ex Germania septentrionali media deducit.
Amisia 371 chiliometra per Germaniam boreo-occidentalem fluit. Pelvis eius hydrographica etiam partes Nederlandiae continet.
Praeterea in Germania occidentali orientalique multi lacus artificiosi sunt, quod multis locis fodinae aut areae industriales desertae consilio inundatae sunt, ut puta Neuseenland ad Lipsiam vel Lacus Phoenix prope Tremoniam.
Temperatura annua media inter annos 1961–1990 erat 8,2 °C, temperaturae mensuales mediae inter −0,5 °C mense Ianuario et 16,9 °C mense Iulio. Praecipitatio annalis media est 789 millimetrorum. Temperaturam minimam in Germania usquam inventam (−45,8 °C) die 24 Decembris2001 ad lacum Funten mensi sunt; temperaturam supremam (40,2 °C) die 27 Iulii1983 in Gärmersdorf prope Amberg, die 9 Augusti2003Carolsruhae et die 13 Augusti2003 Carolsruhae et Friburgi Brisgoviae.
Die 31 Octobris2013 publice 80 767 463 hominum Germaniam in area 367 440 chiliometrorum quadratorum incolebant,[134]. Germania inter terras confertissime habitatas numeratur. 18.1 partes incolarum eo anno plus 20 annorum nati sunt, 24.1 partes inter 20 et 40 annos, 30.7 partes inter 40 et 60 annos, 21 partes inter 60 et 80 annos, ultra 80 annos 5.4 partes.[135] Anno 2010 mediana Germanorum aetas erat 43.7 annorum.[136]
Anno 2013, 682 069 liberorum vivorum nati sunt sive 1.41 liberi e quaque femina vel 8.4 liberi pro 1000 incolis. Eodem tempore 893 825 hominum mortui sunt, fere 11.1 mortui pro 1000 incolis. Ex quo sequitur fere 211 000 homnum minus natos quam mortuos esse.[137] Tamen in Germania anno 2013 fere 244 000 hominum plus quam anno priore vivebant. Id intellegi potest ex magno numero peregrinorum (+428.607), qui in Germaniam immigrant.
Fere 74 milliones hominum (id est 92.3 % omnium in Germania viventium) anno 2011 civitate Germanica praediti sunt. Eodem anno 15 milliones hominum, quorum radices in terris exteris sunt, in Germania vivebant, id est paene 19 % incolarum.
Usus dialectorum a quibusdam vitio datur, ab aliis patrimonium, quo vita delectatur, habetur. In Germania septentrionali homines docti rarius dialectis aut lingua Saxonica utuntur, cum in regionibus meridianis in ipsis academiis dialectus auditur. Quod lingua normata e varietatibus linguae Theodiscae altae progressa est et varietates linguae Saxonicae demovit, homines in Germania septentrionali potius lingua Theodisca normata loquuntur quam ii, qui in regionibus meridianis habitant.
Multi eorum, qui in Germaniam immigraverunt, domi sermone patrio loquuntur. Imprimis lingua Turcica (fere duo milliones locutorum) et lingua Russica late diffusae sunt, praeterea lingua Polonica, quamquam numerus locutorum a variis fontibus varie datur (tres ad quattuor milliones?).
Germania est res publica foederalis: scilicet sedecim civitatibus constat, quae Theodisce "Länder" (terrae) appellantur. Quarum tresurbes sunt: Hamburgum urbs libera et Hansae, Brema urbs libera Hansae, Berolinum. Civitati unicuique minister primus, "ministrorum praeses" appellatus, praeest, qui a comitiis civitatum foederatarum eligitur. Curatores civitatum, praesides, et nonnemo ministrorum, in concilio foederali ius suffragii habent.
Germania est civitas dives, si ea cum aliis civitatibus comparetur, sed cum multi homines divites sint, pars tamen populi ad paupertatem redacta est, quae pars indies crescit. Hominum pars fere decima ab opera quotidiana invite cessat.
Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis religiosae Christianae sunt. Ad finem anni 2019 circa 27.2 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali Ecclesiae Romanae Catholicae erant, 24.6 centesimae partes evangelicae ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae).[139] Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post bellum tricennale enim in pace Westphalica constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent (nisi subiectus emigrat vel dux aliam confessionem tolerat). Id sententia celebri dictum est: "Cuius regio eius religio." Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.
Circa 1.14 centesimae orientalium ecclesiarum sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam die dominica frequentat. Fere 3.8 decies centena milia hominum anno 2004 diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.
Fere 39 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt[140], 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim Res publica Democratica Germanica fuit. Ibi regnantes atheismum propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 70 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt (plus in regionibus agrestibus quam in urbibus, e.g. Hamburgi minus quam 50 centesimae[141]).
Communia religiosa Islamica habent 732 000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur. Censetur omnino Musulmanos religiosos 5.2 centesimas esse et Musulmanos modo culturales 1.3 centesimas.[140]
Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum vectigal ecclesiasticum solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.
Einigkeit und Recht und Freiheit für das deutsche Vaterland! Danach lasst uns alle streben brüderlich mit Herz und Hand! Einigkeit und Recht und Freiheit sind des Glückes Unterpfand. Blüh im Glanze dieses Glückes, blühe, deutsches Vaterland!
Concordia et ius et libertas pro Germani patria! Haec fraterne nos petamus dextera et anima! Concordia et ius et libertas sunt salutis pignora. Flore in salutis luce, florebit, patria Germanica!
Grosser, Alfred. 1978. L'Allemagne de notre temps. Livre de Poche.
Grosser, Alfred. 1987. L'Allemagne en Occident. Hachette, Pluriel.
Heffer, Jean, et William Serman. 1973. Des révolutions aux impérialismes. Hachette-Histoire.
Le Gloannec, Anne-Marie. 2005. Allemagne, peuple et culture. La Découverte Poche. ISBN 978-2-7071-4548-2.
Noël, Jean-François. 1975. Histoire du peuple allemand des origines à la paix de Westphalie. PUF.
Nuss, Bernard. 1993. Das Faust Syndrom: Ein Versuch über die Mentalität der Deutschen. Bonnae et Berolini: Bouvier Verlag. ISBN 3-416-02372-2.
Le Rider, Jacques. 2008. L'Allemagne au temps du réalisme, de l'espoir et du désenchantement. Albin Michel.
Le Rider, Jacques. 1994. La Mitteleuropa. Ed. secunda. PUF, Que sais-je?
Rapp, Francis. 2003. Le Saint-Empire romain germanique, d’Othon le Grand à Charles Quint. Point Histoire, Seuil. ISBN 978-2-02-055527-2.
Rovan, Joseph. 1995. Histoire de l'Allemagne des origines à aujourd'hui. Lutetiae: Le Seuil.
Schildt, Axel, et Detlef Siegfried. 2009. Deutsche Kulturgeschichte: Die Bundesrepublik von 1945 bis zur Gegenwart. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 3-446-23414-4.