Constitutio Iaponiae

-4 (corrigenda) Latinitas huius paginae corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Constitutio Iaponiae est constitutio Iaponiae praesens, decreta die 3 Novembris 1946 per mutationem legitimam constitutionis anni 1883 aetate Meiji et vim accepit die 3 Maii 1947. Novae constitutionis fundamenta sunt democratia populi, tutela iurium humanorum per rem publicam legibus constitutam et pax perpetua.

Pars textus Constitutionis Iaponiae.

Cum constitutionis manuscriptum a regimine Iaponico non democratico confectum esset, sedes Civitatum Foederatarum (GHQ) novum constitutionis exemplar creavit, quod iura populi[1] et pacem spondet multisque civibus Iaponiae prodest. Deinde textus constitutionis novae compositus est et quasi mutatio a Parlamento Imperiali Iaponiae[2] approbatus. Hodie die 3 Maii quotannis Dies Nationalis Constitutionis celebratur; tamen disputationes de Constitutione vigent et factio regens Jiminto (LDP) per mutationem limitationem iurium humanorum et pacis[3] proponit.

Epitome Constitutionis

Constitutio Iaponiae anni 1946 Prooemio et 11 Sectionibus cum 103 Articulis constat. In Prooemio rem civilem sub auctoritate maiestatis e populo, potestatem exsecutivam a legatis populi exercendam et beneficia pro populo danda esse proclamat atque universalitatem moralem politicam et conatus ad humanitatem tutandam terrae iure vitae in pace fruendam postulat. In Sectione I, Tenno "symbolum Iaponiae" esse nec potestatem politicam habere definitur. Sectio II abrogationem belli et pacem mundi in Articulo 9 postulat. Sectione III iura et obligationes populi Iaponici definiuntur, ubi iura humana iura quae non alienari possunt esse dicitur et iura civilia et politica et iura socialia proteguntur. Sectio IV Parlamentum Iaponiae definit. Sectione V systema regiminis et Sectione VI iudicium et trias politica definiuntur. In Sectione X, Articulo 98 leges constitutioni contrarias invalidas esse et respectum pactionum quas Iaponia ratas habet necessarium esse definitur. Articulo 99, Imperatorem, politicos, iudices et omnes ministros publicos obligationem constitutionis protegendae habere statuitur.

Notae

Nexus externi