Interrete
Interrete[1][2] (-is, n)[2] velinternexus[3][4][5] (-ūs, m) vel rete informaticum[2] (-is, n)[2] est ratio reticulorum computatralium inter sese per mundum totum conectorum, quae serie protocollorum interretialium ad communicandum inter retia machinasque utitur. Quod "opus reticulatum operum reticulatorum" in retibus privatis, vulgatis, academicis, negotialibus?, publicisque spatii a minimis locis ad omnem orbem terrarum consistit, rebus vicissim per multa technologiarum communicationis electricitate, aere, et luce effectarum genera interconectis. Interrete vastam fontium ministeriorumque informationis varietatem fert, sicut documenta per hypertextum atque adhibitiones telae totius terrae coniuncta, cum litteris electronicis, telephonia, et tabulariis informaticis communicatis.
Data trans interrete, "fasciculis permutandis" (Anglice packet switching), moventur, ut qualibet via a fonte ad ultimam metam iter faciant.
Civitates plures varias leges de interreti habent.
Nonnulla periodica Latina in interreti eduntur.
Historia
Civitates Foederatae Advanced Research Projects Agency anno 1958 creavit.
Proverbia
- "Quod non est in interreti non est in mundo."[6]
- "Verba volant, scripta manent [in interreti]."
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Interrete spectant. |