Iraca

civitas

Irāca[1][2][3] seu Iraquia,[4][5] (Arabice plene جمهورية العراق Jumhūrīyat al-ʿIrāq "res publica Iracae") est civitas sui iuris in Asia Occidentali, quae plurimum septentrionalem et occidentemZagrii montium finem, orientalem Deserti Syriae partem, et septentrionalem Deserti Arabiae partem comprehendit.[6] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem,Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridianum. Iracae est angusta litoris pars, 58 chm longa, in sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum in media orientalique civitatis parte patet. Regio Curdistania legitime est Iraci pars, quae habet definitum imperium et definitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.

Wikidata Iraca
Res apud Vicidata repertae:
Iraca: insigne
Iraca: insigne
Iraca: vexillum
Iraca: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Turcia, Syria, Iordania, Arabia Saudita, Cuvaitum, Irania
Locus: 33°0′0″N 43°0′0″E
Caput: Bagdatum

Gestio

Populus

Numerus: 38 274 618
Sermo publicus: Arabice, Curdice
Zona horaria: UTC+3, UTC+04:00, Asia/Baghdad
Moneta: Iraqi dinar

Commemoratio

Paean: Mawtini
Praeceptum: Takbir

Sigla

ISO IQ, IRQ, 368; IOC IRQ
Dominium interretiale: .iq
Praefixum telephonicum: +964
Siglum autoraedarum: IRQ

Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, mediam Iracam transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.

In antiquitatis memoria, terra quae nunc Iracam comprehendit est in Europa appellata toponomine Graeco Mesopotamia 'terra inter flumina.' Iracam magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.

Geographia

Geographia Iracae

Temporibus Imperii Romani Iraca attributa est plagae orientalis areae mundi veteris — una cum aliis civitatibus Asiae.

In Iraca septentrionali situs est extremum orientale Montis Tauri.

Transfluunt Iracam duo flumina magna: Euphrates et Tigris.

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Historia

Per longam historiam, Iracam vicissim est pars media imperii Accadici, Assyrici, Neobabylonici, regni Seleucidarum, Parthici, Sassanidarum, et caliphatus Abbasidarum, et pars imperiorum Achaemenidarum, Romani, Rashiduni, Omayadarum, Mongolici, Safavidarum, Afsharidarum, Ottomanici, et Britannici.[7][8] Regnum Iracum anno 1932 conditum est.

Die 14 Iulii 1958 motu militum monarchia abolita atque res publica pronuntiata est. Annis sequentibus saepe praesides motibus militum depositi sunt. Anno 1979 Saddamus Hussein praeses et dictator Iraci nominatus est.

Post incursum anni 2003, Iracum in dicionem militarem a multinationali copiarum consociatione, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Britanniarum Regni, redactum est. Translata est summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus (Anglice: Interim Government of Iraq) mense Iuni 2004. Nová constitutione publico referendo sanctá, nova gubernatio Iraci electa est. Mense Septembri 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent.[9] Tota copiarum Civitatum Foederatarum revocatio ex Iraco ante 31 Decembris 2011 mandata est.[10]. Anno 2014 Iracum in periculo est, quod seditiosi Civitatis Islamicae in Iraquia et Levante Bagdadum expugnare conantur. Die 29 Iunii 2014 Caliphaum proclamaverunt atque Abu Bakr al-Baghdadi "Caliphum" nunc esse nuntiaverunt[11].

De rebus Latinis

In fonte litterario[12] Iraquienses "Babylonii" vocantur.

Provinciae

Sunt duodeviginti provinciae (Arabice: محافظات, sing. محافظة, Curdice: پاریزگه Pârizgah) in Iraco. Haec sunt maximae urbes Iraci, secundum CIA World Factbook:

  1. Bagdatum
  2. Salah ad Din
  3. Diyala
  4. Wasit
  5. Maysan
  6. Basra
  7. Dhi Qar
  8. Al Muthanna
  9. Al-Qādisiyyah
  10. Babil
  11. Karbala
  12. Najaf
  13. Al Anbar
  14. Ninive
  15. Dahuk
  16. Arbela
  17. At Ta'mim (Kirkuk)
  18. Suleimania

Urbes

Haec sunt maximae urbes Iraci secundum CIA World Factbook, aestimatione anno 2015 facta.[13]

Nomen LatinumNomen ArabicumNumerus incolarum
Bagdatumبغداد6 643 000
Mausiliumالموصل1 694 000
Arbelaأربيل1 166 000
Basraالبصرة1 019 000
Suleimaniaالسليمانية1 004 000
Najafالنجف889 000

Urbes antiquae Mesopotamiae notissimae, quarum ruinae in Iraco iacent, sunt Orchoë, Nippur, Ninive, Assur, ac Babylon.

Notae

Magnum Ziggurat Ur prope Nasiriyah.
Jalal Talabani Praeses Iraci et Baracus Obama Praeses Civitatum Foederatarum anno 2009 inter se congrediuntur.
Zonae occupationis in Iraco post incursum anni 2003.

Nexus interni

Gubernatús? (Anglice: governorates) Iraci

Nexus externi

Iraca : politica
Principes Iracae
Reges

Faisal I • Ghazi • 'Abd al-Ilah (regens) • Faisal II

Praesides

Muhammad Najib ar-Ruba'i • Abdul Salam Arif • Abd al-Rahman al-Bazzaz • Abdul Rahman Arif • Ahmed Hassan al-Bakr • Saddām Husayn • Ghazi Mashal Ajil al-Yawer • Jalal Talabani • Fuʾād Maʿṣūm • Barham Ṣāliḥ • Abd al-Laṭīf Rašīd

Capsae cognatae: Primi ministri Iracae
Primi ministri Iracenses

Abd Al-Rahman Al-Gillani • Abd al-Muhsin as-Sa'dun • Jafar al-Askari • Yasin al-Hashimi • Tawfiq al-Suwaidi • Naji al-Suwaidi • Nuri as-Said • Naji Shawkat • Rashid Ali al-Gaylani • Jamil al-Midfai • Ali Jawdat al-Aiyubi • Yasin al-Hashimi • Hikmat Sulayman • Nuri as-Said • Hamdi al-Pachachi • Tawfiq al-Suwaidi • Arshad al-Umari • Sayyid Salih Jabr • Sayyid Muhammad as-Sadr • Muzahim al-Pachachi • Mustafa Mahmud al-Umari • Nureddin Mahmud • Muhammad Fadhel al-Jamali • Arshad al-Umari • Abdul-Wahab Mirjan • Ahmad Mukhtar Baban • ʿAbd al-Karīm Qāsim • Ahmed Hassan al-Bakr • Tahir Yahya • Arif Abd ar-Razzaq • Abd ar-Rahman al-Bazzaz • Naji Talib • Abdul Rahman Arif • Tahir Yahya • Abd ar-Razzaq an-Naif • Ahmed Hassan al-Bakr • Saddamus Husseinus • Sa'dun Hammadi • Mohammed Hamza Zubeidi • Ahmad Husayn Khudayir as-Samarrai • Saddamus Husseinus • Concilium rei publicae gerendae • Ayad Allawi • Ibrāhīm al-Ǧaʿfarī • Nūrī al-Mālikī • Haidar al-ʿAbādī • ʿĀdil ʿAbd al-Mahdī al-Muntafikī • Muṣṭafā al-Kāẓimī • Mahometus Shīāʿ al-Sūdānī

Ministri rerum externarum Iracenses (1974–)

Saadun Hammadi 1974 • Taricus ʿAzīz 1983 • Ahmad Hussein Khudayir al-Samarrai 1991 • Mahometus Saeed al-Sahhaf 1992 • Naji Sabri 2001 • Hoshyar Zebari 2003 • Ibrāhīm al-Ǧaʿfarī 2014 • Mahometus ʿAlī al-Ḥakīm 2018 • Fuʾād Ḥusain 2020

Capsae cognatae: Primi ministri Iracenses