Transfiguratio

Transfiguratio Domini (Graece Μεταμόρφωσις τοῦ Κυρίου) in monte Thabor facta, in Evangeliis synopticis[1] descripta est. Transfiguratio inter festa Christiana maiora connumeratur.

Transfiguratio Domini (Gerardi David pictura)

Textus Evangeliorum de Transfiguratione

secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucam
et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eiuset post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannemfactum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum
et ducit illos in montem excelsum seorsumet ducit illos in montem excelsum seorsum soloset ascendit in montem ut oraret
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nixet transfiguratus est coram ipsis et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facereet factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquenteset apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesuet ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias visi in maiestate
respondens autem Petrus dixit ad Iesumet respondens Petrus ait Iesuet dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem; Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros, qui stabant cum illo, et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum
Domine bonum est nos hic esserabbi bonum est hic nos essepraeceptor bonum est nos hic esse
si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unumet faciamus tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum (non enim sciebat quid diceret, erant enim timore exterriti)et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae, nesciens quid diceret
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicenset facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicenshaec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem et vox facta est de nube dicens
hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum auditehic est Filius meus carissimus audite illumhic est Filius meus electus ipsum audite
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valdeet statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secumet dum fieret vox inventus est Iesus solus

Liturgia Christiana

Memoria Transfigurationis colitur:

  • ab Ecclesiis occidentalibus (Romana, Anglicana, nonnullis Lutheranis) die 6 Augusti;
  • ab Ecclesiis orientalibus (orthodoxa et catholicis ritus orientalis) die 6 Augusti Calendario Iuliano (i.e. 19 Augusti Gregoriano);
  • ab Ecclesia Armena dominica quattuordecima post Pascha, scilicet non ante diem 28 iunii nec post diem 1 augusti[2];
  • a nonnullis Lutheranis dominica ultima post Epiphaniam (scilicet dominica ante Septuagesimam)[3].

Praeterea haec lectio de transfiguratione in ecclesiis ritus Romani quotannis Dominica secunda in quadragesima ad animos fidelium in passionem Iesu componendos profertur:

  • in ritu antiquo (iuxta Missale Pii V, 1570/1962) semper legitur descriptio Transfigurationis secundum Matthaeum, quae etiam sabbato praecedenti (sabbato Quattuor Temporum) lecta est[4];
  • in ritu novo (iuxta Missale Pauli VI, 1970) eo modo, ut in serie lectionum A secundum Matthaeum, in B secundum Marcum, in C secundum Lucam legatur[5].

Similiter in contacio liturgiae Divinae byzantinae in festo ipso Transfigurationis cantatur: "[...] et discipuli gloriam tuam viderunt [...], ut te crucifixum conspicientes passionem voluntarie te passum esse cognoscant."

In Russia festum Transfigurationis Salvatorem malorum[6] nominari solebat; hoc die mala nuper collecta in ecclesiam collata et benedicta sunt. Similiter in Ecclesia catholica ukrainica, ubi primi fructus eo anno collecti hoc die benedicuntur.

Notae