Vulpes vulpes

Vulpes vulpes (-is, f.) est maxima familiae Canidarum vulpes.


Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
Genus : Vulpes 
Species : Vulpes vulpes 
Vulpes vulpes 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status
Synonyma
Vulpes fulva
Territorium
Habitatio Vulpis vulpis

Facies

Vulpis vulpis calva.

Corpus

Vulpes vulpes corpus longum et membra brevia habet. Cauda, longior quam dimidium longitudinis corporis (accuratius 70 centesimae longitudinis corporis capitisque), solum cum vulpes stet attingit.? Pupillae ovatae sunt. Testes marium minores sunt quam testes Vulpis lagopodis.?

Dimensiones

Vulpes vulpes est maxima species generis vulpium. Multum levior autem quam canes magnitudine simili est.

Pellis

Vulpes vulpes macroura pelle hiemali in Evergreen Colorati visa. Nota pupillas ovatas.

Pellis hiemalis densa, dulcis, longa est. Apud vulpes septentrionales, pellis longior est quam pellis vulpium australium.

Sunt tres greges Vulpium vulpium ad colorem pertinentes, qui dicuntur vulpes rubrae, vulpes argenteae/nigrae, vulpesque confusae.

Alimonia

Haec vulpes omnivora est; cibus solitus adgregat parva mammalia ac aves, etiamque insecta, lumbricos, fructus varios.

Regio

In Europa, Asia, parte Africae Borealis, Americae Septentrionali, et Australia endemica est.

Comminationes

Obiectum venationis est ob eius pellem pretiosam.

Subspecies

Sunt quadraginta quinque subspecies Vulpis vulpis:[1]

  • Vulpes vulpes abietorum
  • Vulpes vulpes alascensis
  • Vulpes vulpes alpherakyi
  • Vulpes vulpes anatolica
  • Vulpes vulpes arabica
  • Vulpes vulpes atlantica
  • Vulpes vulpes bangsi
  • Vulpes vulpes barbara
  • Vulpes vulpes beringiana
  • Vulpes vulpes cascadensis
  • Vulpes vulpes caucasica
  • Vulpes vulpes crucigera
  • Vulpes vulpes daurica
  • Vulpes vulpes deletrix
  • Vulpes vulpes dolichocrania
  • Vulpes vulpes dorsalis
  • Vulpes vulpes flavescens
  • Vulpes vulpes fulvus
  • Vulpes vulpes griffithi
  • Vulpes vulpes harrimani
  • Vulpes vulpes hoole
  • Vulpes vulpes ichnusae
  • Vulpes vulpes indutus
  • Vulpes vulpes jakutensis
  • Vulpes vulpes japonica
  • Vulpes vulpes karagan
  • Vulpes vulpes kenaiensis
  • Vulpes vulpes kurdistanica
  • Vulpes vulpes macroura
  • Vulpes vulpes montana
  • Vulpes vulpes necator
  • Vulpes vulpes niloticus
  • Vulpes vulpes ochroxantha
  • Vulpes vulpes palaestina
  • Vulpes vulpes peculiosa
  • Vulpes vulpes pusilla
  • Vulpes vulpes regalis
  • Vulpes vulpes rubricosa
  • Vulpes vulpes schrenckii
  • Vulpes vulpes silacea
  • Vulpes vulpes splendidissima
  • Vulpes vulpes stepensis
  • Vulpes vulpes tobolica
  • Vulpes vulpes tschiliensis
  • Vulpes vulpes vulpes

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad vulpem spectant.