circiter anno 30 p. C. n.: Tiberio imperatore, castra Bonnensia condita sunt.
usque ad annum 69/70: legio I Germanica ibi collocata erat.
usque ad annum 83: legio XXI rapax ibi collocata erat.
usque ad annum circiter 400: Usque ad finem imperii Romani Bonnae legio Minerva pia fidelis collocata erat.
"Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus."
Ubi angulus inter ortum solis et meridiem spectans Romanorum castrorum fuit ibi nunc domus studentium collegii vel corporis "Alamannorum" est ab anno 1844. In hoc angulo, hi Alamanni opus caelatum vallo inserebant, quod inscribitur "Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus."
"Vulpes" novi socii studentium collegiorum vel studentium corporum in Germania nuncupantur.
Bonnae leuca museorum ut dicitur est. Ibi musea sunt:
Artis Basilica Foederalis vulgo Bundeskunsthalle
Domus rerum gestarum Germaniae vulgo Haus der deutschen Geschichte
Galeria ifa
museum Koenig
Dies festi sunt exempli gratia quotannis mense Maio dies Rheni inflammati vulgo Rhein in Flammen et mense Iulio dies artium Rheni vulgo Rheinkultur. Praterea quotannis mensibus Aprilis usque ad Octobrem tertio quoque mensium die Saturni negotium tabernarum habetur in Rheni campis.
Praeterea secundo quoque die Saturni Solisque mensis Septembris paganalia in vico vulgo Pützchen appellato habentur. Pützchen in falsa ut dicitur ripa Rheni est.
In museo Arithmeum machinae computatoriae veterae propalam collocantur.
Regio urbana Aquensis (Aquisgranum) • Urbs Bonnensis • Urbs Coloniensis • Circulus Durenensis (Durena) • Circulus Euskirchiensis (Euskirchia) • Urbs Leverkusensis • Circulus Montanus Altus (Gummersbach) • Circulus Rhenanus Arnapensisque (Bergheim) • Circulus Rhenanus Montanusque (Bergisch Gladbach) • Circulus Rhenanus Sigensisque (Sigburgum)
Urbs Biliveldensis • Circulus Guterslohensis (Gutersloha) • Circulus Herfordiensis (Herfordia) • Circulus Hoxariensis (Hoxaria) • Circulus Lippensis (Detmolda) • Circulus Mindensis Luebbeckensisque (Minda) • Circulus Paderbornensis (Paderborna)