Museum Artium Metropolitanum, vulgo Metropolitan Museum of Art et saepe the Met,Novi Eboraci situm, est maximum museum artis in Civitatibus Foederatis et unum ex decem maximis in orbe terrarum.[1] Sua congeries perennis in plus quam duobus decies centena operum consistit, inter septendecim partes curatorialibus divisis.[2]Aedificium principale, in orientali Hortorum Mediorum margine secundum Mille Museorum Manhatae situm, per aream est una ex maximis mundi pinacothecisartis. Praeterea, multo minor locus apud The Cloisters Manhatae Superioris artem mediaevalem pressit.[3]
Conservantur in congerie perenni sunt artis opera antiquitatis classicae et Aegypti antiqui, picturae et sculpturae paene omnium dominorum Europaeorum, et permulta opera artis Americanae et modernae. Museum etiam permulta opera conservat artis Africanae, Asianae, Oceanicae, Byzantinae, et Islamicae.[4] Museum etiam est domus congerierum encyclopaedicarum instrumentorum musicorum, vestimentorum et rerum adiunctarum, atque armorum antiquorum et armatura ex mundo toto.[5] Nonnullae partes interiores notabiles, a Romasaeculi primi ad designationem hodiernam Americanam, in pinacothecis perpetuo ostenduntur.[6]
Museum Artis Metropolitum anno a grege vicium Americanorum die 13 Aprilis anno 1870 conditum est. Inter conditores fuerunt negotiatores, argentarii, et artifices et cogitatores magni momenti illius temporis, qui museum aperire volebant ut artem et educationem artisticam populo Americano ferrent.[7] Museum die 20 Februarii1872 apertum est, ad 681 Xysti Quinti situm.[8]
Anno 2012, Met circa 2 000 000 pedes quadratos occupabat.[9] Pretium admissionis est generis "solve quod velis," pretio autem $25 commendato.[10]
Perennis musei congeries a septendecim separatis partibus curatorialibus curatur et exhibetur, cuique praecipuis curatoribus et scholasticis, cum quattuor partibus conservationis et parte investigationis scientifica.[2]
Inveniuntur in congerie perenni opera artis antiquitatis classicae et Aegypti antiquae, picturae et sculpturae paene omnium magistrorum Europeorum, et congeries ampla artis Americanae et modernae. Museum etiam permulta opera conservat artis Africanae, Asianae, Oceanicae, Byzantinae, et islamicae.[11] Museum est domus congerium orbis doctrinae instrumentorum musicorum, vestimentorum rerum adiunctarum, atque armorum antiquorum et armaturae ex toto mundo.[12] Variae partes interiores, a Romasaeculo primo ad designationem hodiernam Americanam, perpetuo in pinacothecis musei exhibentur.[13] Praeter exhibitiones perennes, museum magnas exhibitiones peregrinantis constanter ordinat et producit.
Director musei est Thomas P. Campbell, curator diutinus, qui pro Philippo de Montebello recedente substitutus est 2008.[14][15]
Imagines ex perenni picturarum congerie selectaefontem recensere
Danziger, Danny. 2007. Museum: Behind the Scenes at the Metropolitan Museum of Art. Novi Eboraci: Viking. ISBN 9780670038619.
Howe, Winifred E., et Henry Watson Kent. 2009. A History of the Metropolitan Museum of Art. Vol. 1. Memphide: General Books. ISBN 9781150535482.
Montebello, Philippe de. 1997. Masterpieces of the Metropolitan Museum of Art. Novi Eboraci: Metropolitan Museum of Art. ISBN 0300106157.
Peck, Amelia.1996. Period Rooms in the Metropolitan Museum of Art. Novi Eboraci: Metropolitan Museum of Art ISBN 0300105223.
Pyhrr, Stuart W. 2003. Arms and Armor: Notable Acquisitions 1991-2002: The Metropolitan Museum of Art. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300098766.
Tompkins, Calvin. 1989. Merchants & Masterpieces: The Story of the Metropolitan Museum of Art. Novi Eboraci: Henry Holt and Company. ISBN 0805010343.
Trask, Jeffrey. 2012. Things American: Art Museums and Civic Culture in the Progressive Era. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press. ISBN 9780812243628.