Certamen Sex Nationum[1] (AngliceSix Nations Championship) est certamen ludicum harpasti Rugbiensis XV lusoribus, in quo turmae nationales Angliae, Cambriae, Scotiae, Hiberniae, Franciae et Italiae quotannis contendunt. Ab anno 1883 fuit hoc certamen inter Angliam, Cambriam, Scotiam et Hiberniam; anno autem 1910 Francia primo lusit in certamine, et tum anno 1999 Italia.
Victores maximi certaminis sunt Anglia et Cambria cum 26 victoriis, et tum Francia cum 17, Scotia 14, et Hibernia 12. Italia tamen victoriam certaminis non habet.