Chrysomeloidea
Tools
General
Imprimere vel exportare
Inceptis aliis
Chrysomeloidea[1] sunt permagna coleopterorum superfamilia, cui sunt multa decies milia specierum, plerumque inter familias Cerambycidarum et Chrysomelidarum digestarum.
In Chrysomeloideis, ut in omnibus phytophagis, quartum segmentum tarsale imminuitur et sub tertio segmento celatur. Aliquot species in his familiis sunt pestes plantarum magni momenti. Diabrotica undecimpunctata vegetabilia maxime vexat, atque inter insecta in permultis floribus saepissime invenitur. Leptinotarsa decemlineata patatas aliasque solanaceas petit. Anoplophora glabripennis arbores ubi introducta est invadit.
Chrysomeloidea ut videntur aevis Iurassico et Cretaceo polline vescebantur, et tum foliis, gemmis, ramulis, radicesque vesci coeperunt.[2]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chrysomeloidea spectant. |
Vide "Chrysomeloidea" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • Fossilworks |