Kirchdorf ad Cremisam
Tools
General
Imprimere vel exportare
Inceptis aliis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Kirchdorf ad Cremisam (Theodisce: Kirchdorf an der Krems) est urbs Austriae Superioris et caput homonymi circuli, ad Cremisam fluvium sita.
In auro leo Bambergensis, niger, argenteus, unguibus et lingua rubra deditus, arrectus, ecclesiam rubram tenens. Colores urbis sunt luteus-viridis.
Anno 903 regio circa urbem hodiernam primo litteris apparet: …in valle que dicitur oliupespurc… Oliupespurc (Olsburg) erat castrum in colle situm, qui valli imminet. Ecclesia Sancti Georgii eodem loco sita (quare mons Sancti Georgii dictus est) ecclesia matrica totius regionis usque ad montes fiebat.
A saeculo undecimo exeunte Archidioecesis Bambergensis possessiones circa Kirchdorf tenebat vimque exercebat. Anno 1111 nominis Chirchdorf primo mentio facta est.
Anno 1437 episcopus Bambergensis ius sigilli detulit, quod leo Bambergensis in insigni revocat.
Rebus florentibus anno 1491 ecclesia Kirchdorfensis formis gothicis renovata, curia, schola aedificata est.
Anno 1584 denique imperator Rudolphus II mercatum, quod in singulas hebdomades haberetur, concessit, quod autem usum diuturnum confirmasse videtur.
A saeculo sexto decimo exeunte fabricatio falcium maximi momenti erat et opes augebat. Sed libertas ab archidioecesi Bambergensi solum anno 1795 nacta est, cum Kirchdorf forum liberum facta est.
Die 27 Octobris 1975 Kirchdorf urbs nominata est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kirchdorf ad Cremisam spectant. |