Martius panis[1] vel Marti panis[2][3] est bellariorum genus, quae constat praecipue ex amygdalis tritis et saccharo, quod saporem proprium habet ex amygdala amara, quae ex 4 ad 6 centesimas pondus amygdalae constituit. Saepissime inest aqua rosata.
Originem Martii panis nonnulli credunt esse a Persia, et saeculo octavo factus est dulce praecipuum regionis BalticaeGermaniae. Lubecae praesertim mos vetus putatur Martium panem conficere. Usque ad hunc diem fabricatores Lubecenses promittunt Martium panem constare ex besse amygdalis pondere, quare merces eorum sunt sucosi et aurei.
Secundum ius Rei Publicae Europaeae, Martius panis non potest minus quam 14 centesimae olei amygdalini, neque plus quam 8.5 centesimae humoris. In Civitatibus Foederatis ex quadrante parte amygdalis constare debet, alioquin masa amygdalina nuncupatur. Alia impensa quae nonnumquam Martio pani adduntur sunt aqua rosata, mel, pistacium, chemica conservantia.
Ex eo nonnumquam fiunt cuppedina, saepe formae fructuum et holerum. In nonnullis culturis finguntur bestiarum simulacra, e.g. suum, quae more translaticio Kalendis Ianuariis eduntur. Etiam adhibetur in crustis, tortis, placentis, praesertim pasta regia, quae tempore carniprivii eduntur.
1658 : Théodore de Mayerne, Archimagirus Anglo-Gallicus; or, excellent and approved receipts and experiments in cookery. Londinii: Bedell and Collins, 1658 (p. 64 apud Google Books) ("To make a good marchpane")