Tridentinum et Tirolis Athesina[1][2] (ItalianeTrentino-Alto Adige, TheodisceTrentino-Südtirol) est regio sui iuris Italiae. Quae regio, olim Venetia Tridentina[3] nuncupata, aream 13.619 km² continet et circiter 1.051.951[4] incolarum habet. Regionis linguae sunt Italica, Germanica et Ladina. Incolae Tridentini et Tirolenses appellantur.
Tridentinum et Tirolis Meridionalis ex Italiae finibus septentrionalissimi sunt. Ut multi viri docti Latinis litteris opinantur, hi agri etiam Alti regio Athesis Tridentinaque regio vocantur; praetera, ex eorum sententia, incolae Germanice loquentes suum territorium Raetiam Australem quoque nominare possunt. Priore vicesimi saeculi parte huic loco Venetia Tridentina nomen erat. Usque ad primum bellum mundanum Tridentinum et Tirolum Meridionale pars TirolisAustriae erat. In parte septentrionali - hodie Bauzani provincia vel etiam ab Italicis provincia Athesis Superioris nuncupata - plures hominum Theodisce loquebantur (et iam loquuntur), in meridionali parte Italice - hodie provincia Tridentina.