Abbatia de Spallo

monasterium

Abbatia de Spallo[1] seu Spallensis[2] (Francogallice abbaye de l'Épau) fuit monasterium Cisterciensium quod Berengaria Navarrae, vidua Ricardi I regis Angliae, anno 1230 iuxta Yvriacum prope Cenomanum condidit. Ipsa ibi sepulta est.

Ecclesia et aedificia abbatiae Spallensis

Anno 1365 aedificia abbatiae a Cenomanis civibus exusta sunt ne ad urbem oppugnandam propugnaculum ab Anglicis fierent. Ab anno fere 1960 restituta sunt.

Notae

Bibliographia

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!