Balduinus V (comes Hanoniensis)
Balduinus (natus anno 1150; mortuus die 17 Decembris 1195) fuit comes Hanoniensis ab anno 1171, quintus huius nominis, comesque Flandrensis ab anno 1191, octavus huius nominis, et marchio Namurcensis ab anno 1190, primus huius nominis. Fuit filius Balduini IV comitis Hanoniensis. In matrimonium anno 1169 Margaritam comitissam Flandrensem duxit, et ex ea genuit:
- Isabella, quae regi Francico Philippo II nupsit
- Balduinus, qui avunculo Philippo mortuo comes Flandrensis fuerit et mox imperator Latinus
- Yolanda, imperatrix Latina
- Philippus, comes Namurcensis
- Henricus, imperator Latinus
- Sibylla quae Guichardo IV domino Belli Ioci nupsit
- Eustachius, Thessalonicae regens 1210-1216
E paelice quadam genuit:
- Godefridus
Fontes de vita Balduini
- Gislebertus Montensis, Chronicon Hanoniense
Nexus externi
- "Baudouin de Hainaut" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontSpecialis:Nuper mutataBaetulusChisinoviaVicipaedia:TabernaSecundum bellum mundanumAuxilium:HTML in vicitextuDisputatio:TonariumVicipaediaLingua LatinaVicipaedia:PraefatioCivitates Foederatae AmericaePrandete tamquam apud inferos cenaturiRomaSpecialis:Conlationes meaePagina primaVicipaedia:RepudiationesGeraldinaIoannes NepomucenusDepartimentum Iustitiae Civitatum FoederatarumDe consulatu suo (Cicero)Disputatio:De consulatu suo (Cicero)Imperium RomanumFormula:ColorLavaniaMasturbatioPalesFasciculus:The Pleiades - Messier 45 - Seven Sisters.jpgCategoria:Formulae navigationis gubernatorum civitatumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumBritanniarum regnumRobertus FicoVicipaedia:NuntiiTonariumFormula:Exemplar colorisCategoria:OmniaVicipaedia:Salve