Contra Timarchum

Contra Timarchum (Graece Κατὰ Τιμάρχου) est oratio anno 346 exeunte aut 345 a.C.n. ineunte ab Aeschine oratore Atheniensi apud iudices Areopagi habita, qua oratione Timarchum, Demosthenis in rebus publicis socium, indignum qui populum in coetibus adloqueretur renuntiari studebat.

De argumento

Hoc censorium praeiudicium adversario denuntiarat[1] quia eum impedire volebat, ne se proditionis in recenti legatione ad Philippum regem accusare posset. Nam lex Solonis iubebat qui corpore suo commercium exercuissent aut bona paterna dissipassent eos ab oratorum tribunali arcendos esse.[2] Qua de causa, Aeschines Timarchum impudicum et prodigum depingit, magis ex rumore et fama quam ex testimoniis aut factis probatisː nonne deam esse Famam dixerunt poetae?[3] Itaque ipsos iudices testes sibi esse eorum quae adlegat quia eadem audierunt contendere non dubitat.[4]

Haec oratio fons maior de homosexualitate Graeca habetur, in primis illa parte cum de venalibus voluptatibus multo diversam sententiam se ferre adfirmat quam de Aristogitonis Harmodiique amore aut Patrocli et Achillis.[5] Nam ipse Aeschines se pulchros adulescentes amasse fatetur atque etiam poemata eis dedicasse quae recitaturos adversarios apud iudices praesentit.[6]

Demosthenem quoque qui Timarcho adstabat contumeliosis verbis increpabat (effeminatum esse eum iudicabat.[7]) Ut qui actor tragicus fuisset atque poesi delectabatur eruditione cum adversariis certabat nec tantum Homerum (de Patroclo et Achille) sed etiam Euripidem et Hesiodum media oratione recitabat.[8] Non minus eruditus quam Demosthenes videri volebat[9]

E posteriore Demosthenis oratione accepimus Timarchum iudicum sententia politicis iuribus spoliatum esse (ἀτιμία).[10] In apologia posteriore,[11] Aeschines hanc orationem apud iudices memorabat tamquam hortationem ad bonos mores civitati utilem gratamque quia adulescentes a corruptione tegebat.

Notae

Editiones

Plura legere si cupis

Nexus externi