Ismene (Antigonae soror)

Antigonae soror

In mythologia Graeca Ismene, regio loco Thebis in Boeotia nata, fuit filia Oedipodis et Iocastae, soror Antigonae, Polynicis, Eteoclis.

Stemma genealogicum.

In antiquis tragoediis

Tydeus Ismenen persequitur in amphora Corinthiaca.

In pluribus tragoediis antiquis apparet ut in Aeschyli Septem contra Thebas[1] vel Oedipus Coloneus Sophoclis. Praecipue tamen nota est per Antigonam eiusdem poetae. In hac tragoedia timiditate Antigonam sequi et Creonis edictum violare recusat[2]. Damnatà vero Antigonà mox fortitudinem et constantiam ostendit dum cum sorore quamvis se repellente mori vult[3].

Qui fabulam diverse tradiderint

Fuerunt et aliae diversae traditionesː ita poeta Mimnermus Ismenen a quodam Theoclymeno amatam canebat qui a Tydeo occisus est[4]. Simili modo apud poetam Latinum Statium Ismene ab Atye amatur qui eius gratia pro Thebanis pugnat. A Tydeo in proelio vulneratus Atys in sinu sponsae ultimum spiritum efflat. In Dithyrambis Ion Chius et Ismenen et Antigonen ab Eteoclis filio Laodamante in Heraeo concrematas esse narrabat[5].

In theatro moderno

In modernis quoque fabulis scaenicis invenitur Ismene ut in Antigone et la Piété Roberti Garnier (1580)[6] aut Antigone Iohannis Cocteau (1922, publicata 1928) aut Antigone Ioannis Anouilh (1944)[7] qui indolem satis puerilem personae indidit.

De nomine

Nomen Ismene/Ismenos heroidi cum colle et flumine Boeotico commune erat, unde et epitheton divinum Apollinis Ismenii in illa regione venerati[8].

Notae

Fontes

Plura legere si cupis

Nexus externi