Lucius Anicius Gallus

Lucius Anicius Gallus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 154 a.C.n.) fuit rerum politicarum peritus Romanus saeculo II a.C.n. ineunte, novus homo, qui de rege Genthio triumphavit, annoque 160 consul meruit.

Cursus honorum

Praetor peregrinus anno 168 in Bello Macedonico tertio in Illyria contra Genthium pugnavit, regis Persei socium; inter 30 dies Scodrae obsessum debellavit et cepit[1]. Anno insequenti iussu Senatus quinquevir de Epiro et Illyrico iudicavit[2]. Triumphus eius paullo post illum ab L. Aemilio Paullo actum anno 166 a.C.n. ineunte celebratum est. Anno 160 una cum Marco Cornelio Cethego consul erat. Anno 154 a.C.n. decemvir meruit ad res inter Prusiam II et Attalum II ordinandas[3].

Annus consulatus L. Anicii Galli famosus apud posteriores erat ob vinum Anicianum excellens hoc anno natum.

Fontes

Bibliographia

Notae


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla et Gaius Fannius Strabo
Consul
160 a.C.n.
cum
Marco Cornelio Cethego
Successores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Fulvius Nobilior
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontSpecialis:Nuper mutataBaetulusChisinoviaVicipaedia:TabernaSecundum bellum mundanumAuxilium:HTML in vicitextuDisputatio:TonariumVicipaediaLingua LatinaVicipaedia:PraefatioCivitates Foederatae AmericaePrandete tamquam apud inferos cenaturiRomaSpecialis:Conlationes meaePagina primaVicipaedia:RepudiationesGeraldinaIoannes NepomucenusDepartimentum Iustitiae Civitatum FoederatarumDe consulatu suo (Cicero)Disputatio:De consulatu suo (Cicero)Imperium RomanumFormula:ColorLavaniaMasturbatioPalesFasciculus:The Pleiades - Messier 45 - Seven Sisters.jpgCategoria:Formulae navigationis gubernatorum civitatumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumBritanniarum regnumRobertus FicoVicipaedia:NuntiiTonariumFormula:Exemplar colorisCategoria:OmniaVicipaedia:Salve