Novendial a Scissa datum

Novendial a Scissa quadam datum, post mortem servi sui quem mortuum liberaverat, ab Habinna describitur in episodio "Cena Trimalchionis" mythistoriae Satyricon a Petronio Arbitro compositae (cap. 65-66). "Sed tamen suaviter fuit," ait Habinnas, "etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere!"[1]

Textus narrationis e manuscripto Traguriensi p. 222: "Omnia, inquit, habuimus praeter te ..."
Textus narrationis e manuscripto Traguriensi p. 223: "... pernae missionem dedimus."

Fercula cenae

"Habuimus tamen

  • in primo porcum botulo coronatum, et circa sangunculum, et gizeria optime facta, et certe betam et panem autopyrum de suo sibi ...
  • Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum ... circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula ...
  • In prospectu habuimus ursinae frustum ...
  • In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape.
  • Etiam in alveo circumlata sunt oxycomina ...
  • Nam pernae missionem dedimus."[2]

Notae


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontSpecialis:Nuper mutataBaetulusChisinoviaVicipaedia:TabernaSecundum bellum mundanumAuxilium:HTML in vicitextuDisputatio:TonariumVicipaediaLingua LatinaVicipaedia:PraefatioCivitates Foederatae AmericaePrandete tamquam apud inferos cenaturiRomaSpecialis:Conlationes meaePagina primaVicipaedia:RepudiationesGeraldinaIoannes NepomucenusDepartimentum Iustitiae Civitatum FoederatarumDe consulatu suo (Cicero)Disputatio:De consulatu suo (Cicero)Imperium RomanumFormula:ColorLavaniaMasturbatioPalesFasciculus:The Pleiades - Messier 45 - Seven Sisters.jpgCategoria:Formulae navigationis gubernatorum civitatumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumBritanniarum regnumRobertus FicoVicipaedia:NuntiiTonariumFormula:Exemplar colorisCategoria:OmniaVicipaedia:Salve