Ovum Columbianum
Illud ovum Columbianum sive ovum Columbi est dictum (figura quaedam ad proverbium proxime accedens), quod apud plurimas nationes invenitur (e.g. Hispanice huevo de Colón). Monet ea, quae fieri non posse creduntur, facillime perfectum iri, cum primum modus inventus et coram demonstratus fuerit.
Quod dictum ortum esse videtur ab illo exemplo, quod de Christophoro Columbo narrari solet:
- Inventa America vir quidam cum Columbo aliisque nobilibus Hispanicis in convivio accumbens, ut quid de fama felicissimi hospitis detraheret, statuit fieri non potuisse, ut nemo usque eo Americam invenisset. Columbus autem convivas rogavit, num possent efficere, ut ovum recte staret. Quibus negantibus Columbus ovum quoddam assumpsit imamque partem eius leviter in mensam impegit, quo facto facillime ad perpendiculum constituit. Ceteris stupentibus Columbus quaesivit, utrum facilius esset ovum sistere an Americam invenisse.
Bibliographia
- Baldwin, Iacobus. 1903. Columbus and the egg.
- Gardner, Martinus. 1996. The great egg-balancing mystery. Skeptical Inquirer 20(3), May–June.
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontSpecialis:Nuper mutataBaetulusChisinoviaVicipaedia:TabernaSecundum bellum mundanumAuxilium:HTML in vicitextuDisputatio:TonariumVicipaediaLingua LatinaVicipaedia:PraefatioCivitates Foederatae AmericaePrandete tamquam apud inferos cenaturiRomaSpecialis:Conlationes meaePagina primaVicipaedia:RepudiationesGeraldinaIoannes NepomucenusDepartimentum Iustitiae Civitatum FoederatarumDe consulatu suo (Cicero)Disputatio:De consulatu suo (Cicero)Imperium RomanumFormula:ColorLavaniaMasturbatioPalesFasciculus:The Pleiades - Messier 45 - Seven Sisters.jpgCategoria:Formulae navigationis gubernatorum civitatumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumBritanniarum regnumRobertus FicoVicipaedia:NuntiiTonariumFormula:Exemplar colorisCategoria:OmniaVicipaedia:Salve