Philyra

Philyra (Graece: Φιλύρα) in mythologia Graeca est filia Oceani et Tethyos atque mater centauri Chironis.

Mythologia

Varia traduntur, quomodo Philyra conceperit Chironem. Fabula notissima Philyram Cronum effugientem in equam mutatam esse narrat, quam Cronus stupravit, qui equi formam assumpserat - etiam ut animadversionem Rheae mulieris evitaret.

Apollonius Rhodius autem Cronum Rheam decipientem se cum Philyra coinunxisse narrat, quos Rhea in adulterio deprehendit. Cronus fugiens in cavallum se mutavit, Oceanis in montes Pelasgorum se recepit, ubi Chironem peperit, "dimidius homo et dimidius equus"[1]. Eandem fabulam Vergilius suscipit, qui Philyram una cum Chariclo, muliere Chironis, ad tempus Achillen educavisse refert.

Hyginus contra narrat Philyram raptam pudore commotam, ut in in alteram speciem mutaretur ab Iove petivisse, qui eam in tiliam transformavisset.

Fontes

Bibliographia

  • Luisa Biondetti, Dizionario di Mitologia Classica. Dei, eroi, feste., Mediolani, Euroclub, 1998.

Notae