Pomerellia

Pomerellia[1][2] est provincia historica in inferiore parte regionis ad occidentalem ripam Vistulae; urbes principales Pomerelliae sunt Gedanum, Conecum[3] et civitas Starogardensis[4].

Regio ad meridianum Maris Baltici litus usque ad annum 1772. Pomerellia colore caeruleo notatur.

Nomen Pomerelliae est diminutivum Pomeraniae seu regionis ad meridianum Maris Baltici litus sitae. Sensu praesertim Polonico Pomerellia est pars Pomeraniae, Pomerania Gedanensis (Pomorze Gdańskie) vel Pomerania ad Vistulam (Pomorze Nadwiślańskie) nuncupata, olim etiam palatinatus Pomerellicus[5] vel Pomerania Polonica appellata. Hodie autem territorium hoc, in Polonia situm, pars palatinatus Pomeraniae (województwo pomorskie) est.

Sensu autem praesertim Germanico Pomerellia (Pommerellen) a Pomerania (Pommern) distinguitur.

Cassubia vero cum septentrionali parte Pomerelliae partim concordat, sed iuxta nonnullos occidentem versus ulterius extenditur; e converso, Pomerellia meridiem versus ulterius quam Cassubia extenditur.

Notae