Prometheus vinctus

tragoedia quam Aeschylus docuit

Prometheus vinctus (Graece Προμηθεὺς δεσμώτης) est tragoedia Aeschylo attributa, anno incerto docta. In qua fabula omnes personae prerter Io dei sunt qui non minus quam si homines essent laborant et dolore adficiuntur, eisdemque cupiditatibus agitantur. Prima pars trilogiae fuit; sequebantur Prometheus liberatus et fortasse Prometheus ignifer nisi prima pars trilogiae fuit. Non constat inter eruditos hodiernos utrum Aeschylus verus auctor sit necne[1].

Prometheus saxo adfixus.

Synopsis

In recente bello deorum Titanorum et Olympiacorum, Prometheus (Titanus quidam) Iovi favit et victoriam Olympiacorum maxima parte effecit. Prometheus, cum Iovem deleturum esse genus hominum cognosceret, hominibus ignem dedit ut se servarent. (Hoc in dramate ignis pro artibus hominum stat.) Iuppiter propter furtum Prometheum ad rupem per Hephaestum ligavit. Filiae Oceani visitant, dein pater Oceanus ipse visitat, cui Prometheus et apologiam praebet et Iovem ipsum fatis coerceri praedicit. Io advenit, quae sola hominis mortalis persona in dramate est, amore cuius Iuppiter captus est, quam Iuno in iuvencam mutavit et per solitudines furentem pepellit. Io de temporibus antiquis narrat, deinde Prometheus quae ei evenient praedicit: in Aegyptum venturam esse puellam, ab Iove sanatum iri, cui filium pariet. Nepos Ionis Hercules Prometheum ab rupibus liberabit. Prometheus choro nuntium secretum narrat: a qua femina Iuppiter regno olim depellatur. Mercurius, nuntius Olympiacorum, advenit ut hoc secretum Prometheo eripiat. Recusans Prometheus ad inferos tempestate furiosa verritur.

Personae

Κράτος καὶ Βία, Potentia et Vis[2]
Ἥφαιστος, Vulcanus
Προμηθεύς, Prometheus, cuius nomen 'praemeditator' reddi possit
Χόρος Ὠκεανίδων, Chorus Oceanidum
Ὠκεανός, Oceanus, deus qui orbem terrarum circumvenit
Ἰὼ Ἰνάχου, Io (filia) Inachi
Ἑρμῆς, Mercurius

Res in extrema Scythia septentrionali agitur, in regione sine incolis[3]. Saxum conspicuum est cui Prometheus adfigitur.

Summarium

Primi tragoediae versus in manuscripto quinti decimi saeculi ineuntis.
  • Prologusː Potentia et Vis Hephaestum hortantur ut quam celerrime et firmiter Prometheum rupi ad supplicium destinatae adfigat. Quamquam ignis furtum ad officium suum pertinet deus reluctanter agit ut erga amicum propinquumque[4]. Solus relictus Prometheus Titan de novo deorum tyranno apud naturae spiritus queritur qui eum supplicio adfecit nihil aliud obiciens nisi praesidium a Prometheo hominibus datum cum eis ignem, artium magistrum, tradidit[5].
  • Parodosː Oceanidae alatis curribus vectae intrant. Amicitiam suam testantur et Titani persuadere conantur ut potentiae superiori cedere necesse sit. At ille respondet fore ut quondam ipse Iuppiter ad se societatis petendae causa veniat.
  • Primum episodiumː quod peccatum commiserit quaerunt Oceanides ut tam saevas poenas daret. Tum Prometheus eis narrat quomodo in gigantomachia Titanum a matre monitus partes deseruerit. Themis enim sciebat victores fore non qui vi uterentur sed qui dolo et scientia. Postquam Titanes vi confisi aliter pugnare recusarunt Prometheus ad Iovem transfugit quem optimis consiliis adiuvit. Deorum tyrannus factus Iuppiter hominum genus delere decrevit ut genus novum mortalium eis substitueret. Restitit unus Prometheus et hominibus saluti fuit dum eis auxilium fert et spes caecas donat quibus mortalem conditionem tolerare possent[6]. Non futurorum nescius (nam Prometheus nomen Graece idem atque Latine 'providus' valet) erga Iovem peccavit sed quae nunc eveniunt voluit[7]. Sermonem intermittit Oceanus pater grype vectus qui blandis verbis apud Iovem Promethei generi intercessor fieri cupit. At ille eum dimittit veniam se ab inimico non petere dicens atque Oceano suadet ut propriae saluti potius consuleret atque Typhonis sortem meditaretur.
  • Primum stasimonː Oceanides Promethei dolores deplorant.
  • Secundum episodiumː sermo inter Prometheum et Oceanidum coryphaeum redintegratur. Ignem, hoc est artificialem sollertiam et rerum cognitionem[8], hominibus se tradidisse patefacit Prometheus. Non sperat tamen ante tempus Necessitate praefixum e rupe evadere posse.
  • Secundum stasimonː Oceanides sibi deprecantur ne umquam tales miserias paterentur. Cum Iove luctari inutile existimant.
  • Tertium episodiumː tum nympha Io quae Iunonis ob iram iuvencae speciem praebet et oestro lacessita per orbem terrarum territa et animi turbata errat in hanc longinquam regionem advenit. Futura praeteritaque bene se nosse demonstrat Prometheus qui nymphae reliquam peregrinationem et longas tribulationes describit donec in Aegypto consideret, filium Epaphum pareret atque formam humanam reciperaret. Ex Epaphi prole enim post tertiam decimam generationem Herculem nasci compertum habet, liberatorem suum futurum. Simul puellam et ipsam alteram Iovis duritiae et impotentiae victimam esse demonstrat[9] et iterum praenuntiat Iovem e throno expulsum iri ob matrimonium quoddamː fata enim hanc uxorem filium patre fortiorem parere decreverunt[10] (nomen siletur sed de Thetide eum loqui liquet). At Io novo oestri impetu turbata fugere cogitur.
  • Tertium stasimonː Oceanides matrimonia cum magnis deis a se deprecanturː aequales coniuges tantummodo sibi eligantǃ
  • Exodosː cum Prometheus Iovem e throno secundum Croni patris imprecationem mox casurum esse tertium praenuntiat Hermes irrumpit atque minis quae de periculoso matrimonio tacet ei eripere conatur. At odisse se omnes deos qui sine causa iniuriam sibi fecerunt et in primis Iovem respondet Prometheus[11]. Tum rupes corruit et Titan in Tartarum praecipitatur quo Oceanides volentes eum sequuntur proditores se odisse clamantes[12].

De trilogia et Aeschylea paternitate

Quid hac fabula sibi proposuerit Aeschylus difficile dictu est cum duae partes trilogiae desunt. Post Prometheum vinctum sequebatur Prometheus liberatus in qua tragoedia Hercules aquilam Titanis iecur rodentem interficiebat et aliquo modo nobis ignoto Prometheus cum Iove reconciliabatur. Ad eandem trilogiam inter titulos servatos Prometheus ignifer pertinere potuit, sive prima pars fuit et ignis furtum narrabat, sive tertia pars et fabulam aetiologicam Prometheiorum Atticorum explicabatː nam figuli Athenienses Prometheum velut patronum publice venerabantur.

Omnes scriptores antiqui tragoediam Aeschylo adsignabant nec quicqam dubii huic rei inesse existimabant. Econtra varias ob causas a nono decimo saeculo quibusdam eruditis parum Aeschylea visa est. Primum verecundia erga Iovem quam poeta alias observabat carere videbaturː nam Iuppiter ut typus tyranni superbi et violenti depingitur. Quod argumentum cogens non est quoniam secunda pars deest in qua fortasse Iupiter sese ad iustitiam et misericordiam convertebat. Aliae tamen rationes quoque invocanturː partes cantatae minores quam alibi, metrum et vocabularium ab usu in ceteris tragoediis observato aberrans, machinarum scaenicarum immodicus usus... Responderi potest partem minimam Aeschyleorum operum ad comparationem exstare, sex tragoedias tantummodo e quibus tres (Orestea) ad eundem annum referendae sunt. Certe si Aeschyleus est Prometheus vinctus ad ultimam vitae partem pertinet[13]. Sunt qui existiment Euphorionem filium, quoniam scimus eum quater cum paternis fabulis Dionysiis vicisse, fabulam aliquantulum retractare potuisse ut ad nova tempora aptaretur.

De argumento

Promethei fabulam apud Hesiodum[14] invenit quam ad propositum valde diversum adhibuit. Non enim ut Hesiodus quomodo a prisca iustitia et pietate homines degenerarint explicare vult. Econtra apud Aeschylum ingenium humanum et artes ad progressum quendam ducere videntur. Qua de causa Pandorae cistam omittit et argumentum politicum fit ; de conflictu inter tyrannum et rebellantem agitur. Ad tyrannicae potentiae vim novam personae fabulae varie respondentː strenui et immites ministri fiunt Hermes et Vis et Potentia. Reluctanter oboedit Hephaestus. Quamquam a Prometheo initio non dissentiebat tamen Iovis gratiam nunc adfectat Oceanus. Initio timidae et submissae postremo cum contumeliosius opprimuntur ad Prometheum transfugiunt Oceanides. Prometheus Titanicae naturae suae indulgens rebellis et indomitus semper manet. Scientia et sollertia fretus maiori potentiae repugnat sed necessitati imparem se esse fatetur[15].

Promethei mythus apud modernos maxime viguitː nam romantici scriptores in eo virum ingeniosum et solitarium cognoscunt qui humani generis benefactor parem gratiam non accipit atque etiam despicitur. Socialistae rerum novarum adfectatores eum glorificant tamquam seditionem adversus deos et dominos unice moventem. Ita et Goethe (1789) et Byron (1816) poemata Prometheus inscripta composuerunt. Percy Shelley continuationem Prometheus unbound (Prometheus liberatus, 1820) excogitavit et eius uxor Maria Shelley mythistoriam Frankenstein or the modern Prometheus (1818) composuit etc.

Notae

Plura legere si cupis

Nexus externi

Textus Graecus apud Vicifontem
Prometheus unbound apud Greekmythology.com