Sidonia Hedwig Zäunemann

Sidonia Hedwigis Zäunemann (1711/1714–1740), etiam die Zäunemannin dicta, poetria Theodisca fuit.

Effigies Sidoniae Hedwigis Zäunemann in eius libro Poetische Rosen in Knospen publici iuris facta

Vita

Nata est Erfordiae in Thuringia die 15 ianuarii anni 1711[1] vel 1714[2]. A teneris annis studere in deliciis habuit, et sola linguam Latinam Francogallicamque didicit. Prae omnibus opera poetica scribere maluit, incipiens ab epithalamiis et carminibus funeralibus, postea vero dominationem virorum in societate sui temporis scriptis impugnans[3]. Non solum hoc, sed et mores sui temporis, virginibus innuptis peregrinari prohibentes, contemnens, in vestimentis virilibus equitare solebat, immo hoc institutum in poemate suo defendebat: « In solcher Tracht kann ich durch Blitz und Donner fröhlich reiten » [« Sic vestita, laeta per tonitrua et fulgura equitabo »][4].

In vestibus fossoris metalla Ilmenaviae bis visitavit[4], quorum postea descriptionem in poemate suo dedit[5].

Anno 1738 ab Universitate Regia Georgia Augusta titulo poetae laureatae insignita est[6], secunda post Christinam Marianam von Ziegler mulier hoc honore ornata.

Anno 1740 in itinere equestri mortua est, ponte in Gera flumine corruente, et die 16 decembris in coemeterio oppidi Plaue dicti solemniter sepulta[4].

In eius honorem brachiopodum devonicum Undispirifer sidoniae nominatum est[7].

Opera

  • Das Ilmenauische Bergwerk (1737)[5]
  • Poetische Rosen in Knospen (1738)[8]
  • Die von denen Faunen gepeitschten Laster (1739)[9]

Notae