Troodon


Subphylum : Vertebrata 
Classis : Reptilia 
Subclassis : Diapsida 
Infraclassis : Archosauromorpha 
Superordo : Dinosauria 
Ordo : Avetheropoda 
Infraordo : Deinonychosauria 
Familia : Troodontidae 
   
Subdivisiones: Genus
Troodon
Leidy, 1856

Troodon est genus dinosaurorum familiae Troodontidarum, cui est species Troodon formosus. Erat dinosaurus parvus avis similis, aevi Cretacei superioris. Anno 1854 iam inventus est in Alberta ab Statunitensi palaeontologo Iosepho Leidy. Saepe existimatur eum ingeniosissimum dinosaurorum fuisse.

Nomen

Nomen Troodontis, e lingua Graeca formatum, significat “laedens dens”, ob cultratos dentes animalis; tamen nomen speciei, formosus, Latinum est[1].

Olim Stenonychosaurus inequalis sive Pectinodon bakkeri seu Polyodontosaurus grandis nominabatur[2].

Descriptio

Troodon quadraginta quinque chiliogrammata et duos metros fuit; magnos oculos magnumque cerebrum habuit. Nidis Troodontium in Montana inventis, scientifici putant eos in gregiculis vixisse, progeniem fortasse curando.[1].

Loca

Fossilia Troodontium in parte mundi Cretacei superioris, qua Asiamerica nominatur, inventa sunt: in Canada (Alberta), Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis (Montana, Alasca, Vyomina, Dacota Septentrionale), Usbekistania et Foederatione Russica (provincia Amur, Čukotka, Provincia Autonoma Iudaica)[2].

Notae

Nexus interni

Vide "Troodon" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Troodontem spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Troodontes spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad fossilia Troodontium spectant (Fossil Troodon, Troodon).

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!