Corfinium
Corfinium (-ii, n.) (in aetate media: Valva, deinde Pentima[1]) (Italiane: Corfinio) est oppidum Italiae et Municipium, circiter 1 100 incolarum, in Regione Aprutio et in Provincia Aquilana situm. Urbani Corfinienses, Valvenses vel Pentimenses appellantur.
Locus: 42°7′29″N 13°50′33″E
Numerus incolarum: 970
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Pagus Fabianus, Pratulae, Radianum, Rocca Casalis, Salles, Toccum, Victoritum
Tabula aut despectus
Insigne
Historia
Antiquitus Corfinium Paelignorum oppidum erat. Bello Marsico (90-87 a.C.n.), velut commune oppidum omnium populorum in Italia a Romanis secedentium, nomen in 'Italiam' vel 'Italicam' mutavit[2], quod nomen sive Latine sive Osce (Viteliù) in denariis a confoederatis populis ibi percussis legitur. Postquam rebelles quamvis victi civitatem Romanam impetravere rursus Corfinium fuit[3]. Hoc in oppido anno 49 a.C.n. Lucius Domitius, successor ad provinciam Galliam designatus, Gaio Iulio Caesari Pompeium fugientem persequenti frustra obsistere constituit atque ab ipso Pompeio et a militibus desertus se dedere coactus est[4].
Ecclesia Catholica Romana
Valva (Corfinium), cum Sulmona, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Sulmonensis-Valvensis est.
Municipia finitima
- Pagus Fabianus (PE),
- Toccum de Casauria (PE)
- Pratola Peligna, Raiano, Roccacasale, Salle (PE), Vittorito.
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Corfinium spectant. |
Pinacotheca
- Collocatio finium Municipii in Provincia Aquilana.