O Mediolanum, quod etiam iusta nostrum vulgare recte vocareris Miranum a miror, quis te mirandum de mirabilli miserabille fieri cogit, quis te lanutum lanis laniatum lugere?
Bonvicinus de Rippa in De magnalibus urbis Mediolani scripsit: "Ratione sytus considerata florentissima civitas nostra, quoniam in speciosa, preciosa fertilique planicie sita est, ubi aeris est temperies, a quo fluunt undique humano usui necessaria, inter duo flumina mirabillia equaliter inde distantia, Ticinum et Abduam cognoscitur gloriosa."
Vere Mediolani aestates calidissimae sunt; hieme interdum nix cadit, frigus omnia tegit, sed clara fama est Mediolani densam nebulam omnia tegere; his temporibus, nebula prope extinguerit.
Mediolanum urbs maxima Italiae id quod ad oeconomicas res pertinet est. Nam haec urbs rebus commerciis affluens est. Hic maxima bursa Italiae est. Praeterea magna negotia sedes habent et putatur haec urbs moris vestis orbis (Italiane: Moda) una cum Lutetia caput esse quia Mediolano multae sumptuosorum vestum factorum tabernae sunt. Georgius Armani, Etro, Krizia, Prada, Versace, praeclari ex omnibus indumentorum ornamentorumque factoribus, societates suae Mediolani instituerunt.
Aevo Medio, Mediolanum potentissima Italiae septemtrionalis fuit urbs, sed saeculo decimo tertio exeunti, civitas intestino inter familias Vicecomes (Visconti) et De Turris (Della Torre) odio flagrabat.
Die 12 Decembris1969 inter caedem Fascisticam in fontanae foro (Piazza Fontana) septendecim homines necati et alii 88 vulnerati sunt.
Anno 1992, inter manus mundae (Italiane: mani pulite) indagationes, multi urbis viri publici propter turpitudines a iudicibus, inter quos praeclarissimus fuit Antonius Di Pietro, comprehensi sunt.
A die 1 Maii2015 usque ad diem 31 Octobris 2015 Mediolani Expositio 2015 (ItalianeEsposizione Universale Milano 2015, ItaliaAnglice: World Exposition Milano 2015, Italy) celebrata est. Haec expositio mundana in cibum dicata est.
Archidioecesis Mediolanensis ritum proprium et unicum habet, qui (ex nomine Sancti Ambrosii) "ambrosianus" nominatur:
1. Missae, Vesperae, et cetera sacra more proprio celebratae sunt;
2. Calendario proprio (in primis Carnevalis festivitate);
3. Antiquus "ambrosianus" cantus est, sic ut Gregorianum admodo dissimilem. Ad servandum sacrum musicale patrimonium, Pontificium Istitutum Ambrosianum Musicae Sacrae (PIAMS) in unum cum romanae Piams, conditum est[2].
Regio I (media urbs). Comprehenduntur Braida, Platea Ecclesiae Cathedralis, Porta Ticinensis
Regio II. Comprehenduntur Crescentiacum, Golula, Graecum, Praecautum, Tauri Turris, Vicus Maggiolini
Regio III. Comprehenduntur Cimilianum, Civitas Studiorum, Hortulus, Vicus Feltria
Regio IV. Comprehenduntur Caprianum, Mediolanum Sancta Iulia, Mons Luparius, Murocintus, Nuceta, Pons Lambrus, Roboretum, Tilietum, Vicus Forlanini
Regio V. Comprehenduntur Claravallis, Gratasollia, Morivio, Runchetulus Ranarum
Regio VI. Comprehenduntur Laurentilium, Runchetulus supra Navigium, Vicus Sancti Ambrosii
Regio VII. Comprehenduntur Aslianum, Badalocum, Modianum, Quintum Romanum, Vicus Sancti Syri
Regio VIII. Comprehenduntur Baretina, Boldinaschum, Burgus Hortulanorum, Campus Florum, Garinianum-Marcidum, Ghisulfa, Lampunianum, Trennum, Vicus Glareatensis, Villa Alba, Villa Bezonis
Regio IX. Comprehenduntur Affonum, Bruttianum, Centrum Directionalis, Insula, Rocha Arcimboldorum, Senianum
1735 : Petrus Gratiolius, De praeclaris Mediolani aedificiis quae Aenobarbi cladem antecesserunt dissertatio, cum duplici appendice, altera de sculpturis ejusdem urbis ... altera de carcero Zebedeo .... Mediolani: in Curia Regia Textus apud Internet Archive
1778 : Angelo Pavesi, Memorie per servire alla storia del commercio dello stato di Milano, e di quello della città e provincia di Como in particolare. Comi Textus apud Internet Archive