211 a.C.n.
Annus 211 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
Secundum bellum Punicum
- Cum nec obsidionem Capuae solvere nec munimenta Romana perrumpere posset Hannibal, iter subitum et inexpectatum ad Romam facere decrevit (Hannibal ad portas). Sperabat enim sive urbem ipsam defensoribus vacuam ex improviso occupaturum sive saltem exercitum Romanorum ab obsidionis incepto patriae succurrendi causa aversurum. Neutrum ei contigit efficere quia tunc temporis novi consules legiones annuas Romae legebant : quocirca multi milites casu aderant. Paulo post eodem anno Capuani sese dedere hostibus coacti sunt. Crudeliter in deditos saeviere Romani : optimates occisi sunt, plebs in servitutem redacta, ager publicatus est.
- In Hispania proconsul Publius Scipio et frarer eius Gnaeus a Carthaginiensibus et eorum sociis Celtiberis separatim victi et necati sunt. Exercitus eorum deleti sunt.
- Romani societatem cum Foedere Aetolico et eorum sociis in Peloponneso (Elis, Sparta, Messene) adversus Macedones ineunt, ita ut Aetoli terra, Romani mari, bellum gesturi essent.
Nati
Mortui
- Publius Cornelius Scipio, proconsul in Hispania.
- Gnaeus Cornelius Scipio, consul anno 222 a.C.n. atque dux Romanorum in Hispania.
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes