Falsus amicus

Falsus amicus[1][2] est res linguistica.

Qua de re dicimus, cum verbum aliquod sive scriptu sive auditu simile est alteri verbo alterius vel eiusdem linguae, non idem significans. Talia verba similia et discentibus et nonnumquam loquentibus causa magnae confusionis sunt.

E. g. vocabulum tandem latine significat postremo vel tum demum, theodisce autem eodem verbo ut nomen usitato certa species birotarum nominatur, trirota sc. vel quaternirota.

Aliud exemplum e linguis aliis promptum est vocabulum bellen. In lingua batavorum est tintinnabulo vocare sed theodisce latrare. Adice quod vocabulum gift anglice est donum, theodisce autem venenum.

Sed imprimis adnotandum est compluribus in linguis hodiernis, quamquam - ut ita dicam - filiae linguae latinae sint, tamen haud raro vocabulum modernum non idem valere ac latinum. E. g. revolutio ab antiquis dici solebat vel de reditu ad locum, ubi exordium sumptum erat, vel de materia quadam revolvenda ad locum de quo amota erat; hodie in nostris linguis sub revolutione solam intellegimus eversionem rei publicae.

VerbumLinguaInterpretatioSimilaris Latinae VerbumInterpretatio
PersonAnglicaHomo - ex Persona(Latina).PersonaTegumen vultus ob eam causam ut idem(identitatem) ipsum concelet.
LarvaAnglicaVermiculus, insecti adulescens vermis videturLarvaManis vel phasma
TandemAnglicaCollocatio unus sequenti alterTandemDemum
ArticleAnglicaResArticulusNexus artu inter membra corporis.
DictatorAnglicaRex crudelisDictatorRex vel rector in tempore subitario cum spatio sex mense. Eiusque notus est Cincinnatus.
PutoHispanicaScortumPutoCenseo
PutoPhilippinicaPlacenta oryzaPutoid.
MásHispanicaplusMasVir/Masculinus (Adiectivus viri)

Notae

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes