Anna Hidalgo
politica Franciae, maior Parisiensis
Anna Hidalgo (nata ad fanum S. Fernandi Hispaniae die 19 Iunii 1959) est politica et socialista Franciae et magistra civium urbis Lutetiae.
Res apud Vicidata repertae:
Parentibus ad urbem Lugdunum anno 1961 immigrantibus, Anna Hidalgo ibi in regione urbana Vaise educata est. Alumna est universitatum Lugdunensis III et Parisiensis X. Inter annos 1997 et 2002 secretaria meruit iuxta ministros tres rectionis Leonilli Jospin, scilicet Martinam Aubry, Nicolam Péry et Marylise Lebranchu. Magistro civium Lutetiae Bertrandi Delanoë prima adiuncta est ab anno 2001 et a die 5 Aprilis 2014 successor. Maritus eius est politicus Ioannes Marcus Germain.
Bibliographia
- Ashifa Kassam, "Spanish celebrate 'conquest' of French politics" in The Guardian (1 Aprilis 2014)
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Annam Hidalgo spectant. |
- Ephemeris interretialis Annae Hidalgo
Praefecti urbi Lutetiae (1977–)
Iacobus Chirac • Ioannes Tiberi • Bertrandus Delanoë • Anna Hidalgo Capsae cognatae: Praesides Franciae • Primi ministri Franciae | |
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes