Capus

Capus,[1] vel capo,[2] est gallus saginandi causa castratus. Quae castratio quo modo a Romanis efficeretur, sic Columella explicat : "nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur[3]". Etiam hodie in nonnullis terris capus cum festis conviviis tum praecipue Natalicia cena apponitur. Sed nunc genitalia eximuntur per incisuram scalpro factam, calcaria non iam exuruntur.

Capo assus.

Notae

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!