Carpates

Carpates[1] seu Carpathes[2], seu Carpati[3], aliter montes Sarmatici[4], sunt montes in Europa Media australi et orientali siti. Arcum 1300 km longum et a 100 ad 350 km latum occupant, qui ad occidentem aperitur, civitates Cechiam, Slovaciam, Poloniam, Ucrainam, Hungariam, Romaniam, et Serbiam attingentes; Transcarpathiam regionem circumcingunt.

Despectus in Carpates.

Multa sunt iuga Carpatica; partes Carpatum principales sunt:

  • Tatri[5], in Slovacia et Polonia; in iugo Tatrorum altissimo, quod Tatri Alti nuncupatur, Gerlachovský štít (i.e. Scutum Gerlachiae) est Carpatum summus mons, qui altitudinem 2655 m praebet;
  • Biesscidii[6], in Cechia, Slovacia et Polonia;
  • Carpates Albi[7], in confinio Cechiae et Slovaciae;
  • Nivium montes[8], qui et Alpes Transsilvanicae, in Dacoromania;

etc.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 47°0′0″N 25°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carpates spectant.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!