Character Bayeri

nota astronomica

Character[1][2] seu littera Bayeri[3] est nota abecedarii Graeci qua stellae splendidiores cuiusque constellationis agnoscuntur, a Ioanne Bayero (1572 - 1625) designata. Indice et atlante primigenio, anno 1603 edito, titulo Uranometria, characteres 1 564 stellarum exscripti et depicti sunt. Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes. Catalogo Bayeri auctarium proximum et praecipuum fuit Historia coelestis Britannica Ioannis Flamsteedii, anno 1725 divulgata.

Frontispicium Uranometriae anno 1603 editae.

Exempla

Aliquae stellae constellationis Orionis:

AbbreviatioCharacter exscriptusMagnitudo apparensNomen commune
α OriAlpha Orionis0.45Betelgeuse
β OriBeta Orionis0.18Rigel
γ OriGamma Orionis1.64Bellatrix
δ OriDelta Orionis2.23Mintaka
ε OriEpsilon Orionis1.69Alnilam
ζ OriZeta Orionis1.70Alnitak

Notae

Bibliographia

  • Ioannes Bayerus, Uranometria; omnium asterismorum continens schemata, nova methodo delineata, aereis laminis expressa. Augustae Vindelicorum: Christophorus Mangus, 1603: Textus interretialis apud Bibliothecam Linda Hall
  • Ioannes Flamsteedius, Historiae coelestis Britannicae volumen tertium. Londinii, 1725 (Textus apud Google Books)