Daemon

Si plus cognoscere vis, vide etiam Daemon (Informatica).

Daemon (-onis, m.), sive daemonium (Graece δαίμων vel δαιμόνιον < δαίω 'divido'), persaepe semideus, sive benevolens sive aliter. Nomen eius sicut 'divisorem' vel 'qui distribuit' verbatim sonat.

  • Antiquissimis temporibus daemones, similes fatorum, eventus in vita hominis improvisos efficere putabantur, quamobrem adiectivum δαιμόνιος (daimonios) 'novus' vel 'mirus' est. Di Olympi apud Homerum et posteriores scriptores nonnullos 'daemones' passim vocantur.
Giotto: Fabula Sancti Francisci: Daemones ex Arettio aguntur.
  • Apud Hesiodum (Opera et Dies vv. 122-123, 126) daemon 'custos' fit:
τοὶ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς
ἐσθλοί, ἐπιχθόνιοι, φύλακες θνητῶν ἀνθρώπων,
πλουτοδόται·...
"Daemones propter consilia magni Iovis boni sunt, terrestres, custodes hominum mortalium, qui divitias dant."
  • Apud Platonem (Apologia Socratis 29 b, Phd. 107 d-e, Resp. 617 d-e, 620 d-e), daemon custos fit qui hominem vivum comitatur et eum mortuum vel accusat vel tuitur. Quoque apud Platonem (Symp. 202d-203a, alibi) oritur imago daemonum qui medii inter homines deosque vivunt.

Nomen

Origo verbi "daemon" in tempore antiquo quaerenda est. Verbum graecum daimon, quod a verbo daiesthai derivatum est, dividere significat. Verbum deiwos e Lingua Indoeuropana Antiqua significabat deus, et eiusdem temporis origio huius verbi latini, sed etiam verbi Linguae Avestanae daeva, quod significat daemon, est.

De daemonibus

Figura

Baphometus sedens: In bracchiis suis scriptus est SOLVE et COAGULA. In capite est signum religionum obscurarum. Daemones aquile et deforme exprissi? sunt.

Historiae veteres daemones ut creaturas cornua et barbas caprinas habentes describunt (imagini artis Diaboli similes).

Daemones in libris

Libri de daemonibus vel tales qui daemones continent:

Varii daemones

  • Apopis
  • Asmodeus, Iudaice Ashmodai
  • Baphometus
  • Satan, rex mali et daemonum, inimicus Dei
  • Leviathan, serpens marium
  • Lilith
  • Belphegor
  • Beelzebus, nomen aliud Satanae, Iudaice Baal Zebub est Dominus muscarum, nomen verum Baal Zebul, quod est Dominus augustus, illudens
  • Lucifer, nomen aliud Satanae, angelus Dei corruptus
  • Magia
  • Succubus

Nexus interni

Nexus externi

  • Whitaker, William (1993–2001). Daemon Verbi (Words). (Anglice et Latine)