Exsistentia

Exsistentia[1] generaliter habetur illud quod vere perseverat praeter praesentiam sui.

Plato: exemplar Romanum imaginis a Silanione pro Academia Athenis circa 370 a.C.n. factae. Primae amplae exsistentiae disputationes in traditione Occidentali in libris Phaedone, Politia, et Politico operibus Platonis inveniuntur.

Ontologia plerumque est philosophicum naturae entitatis, exsistentiae, vel realitatis studium, cum primis categoriis entis et earum cognationibus. Pars philosophia, metaphysica a maioribus appellata, quaestiones tractat quae investigant quales entitates exsistunt sive exsistere dici possunt (exempli gratia, "Exsistit UDFj-39546284 structura stellaris?"'), et quomodo tales entitates disponi, intra hierarchiam coniungi, et per similitudines et differentias dividi possunt.

Materialismus docet solas res quae exsistunt materiam et energiam esse, omnes res ex materia componi, omnes actiones energiae egent, omnesque phaenomena (inter quae conscientia) ex interactionibus materialibus oriuntur.

Vita est proprietas quae res quibus sunt rationes biologicae se sustinentes distinguit a proprietabus quae tales res non habent[2][3]—aut quia tales functiones desierunt (mors), aut quia talibus functionibus carent et inanimatae describuntur.[4]

Exsistentia in mathematica a quantifactore asseritur, quantifactore exsistentiali, uno ex quantifactoribus, quorum alius est quantifactor universalis. Proprietates quantifactoris per axiomata constituuntur.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi