Facsimile

Facsimile, Latine classica descriptio imagoque tabularum[1] atque imago tantum,[2] est imitatio exemplaris primi simillima. Plerumque facsimilia litterarum conficiuntur, quae causis historicis vel arte clarae sunt, sive manuscriptorum sive librorum typis descriptorum.

Facsimile ichnographiae monasterii e bibliotheca Sangallensi. Augia Dives, saeculo nono ineunte.
Les Très Riches Heures du duc de Berry, manuscriptum illuminatum notissimum.

Origo verbi

Vox facsimile ex imperativo fac (< facere) + adiectivo simile (< similis) annis 1690s formatum est.[3]

Synopsis

Facsimilia sumptuosae fabricantur, quod folia ac saepe etiam involucra librorum exemplaris primi quam simillime conficiuntur. Magni pretii causa praeter facsimilia integra etiam exempla minora vel simpliciora venduntur (sic dictae editiones studendi). Etiam facsimilia, quae tantum partes operis imitandi (exempli gratia picturas) demonstrant, in usu sunt.

Olim non nisi facsimilibus typis impressis exemplaria prima imitando effigi ac scientificis praeberi potuerunt. His diebus magis magisque methodi electronicae digitalis facsimilia supplent, ut nunc magis a librorum amatoribus emantur. Et facsimilia et imitationes digitales copiam praebent manuscripta iterum coniugendi, quae olim divisa et in diversa loca ablata sunt (ut puta Codex Aureus Laureshamensis).[4]

Verbum facsimile etiam pro imaginibus documentorum electronice factis in usu est. Etiam vox telefacsimile eandem originem habet.

Notae

Nexus externi