Georgius (dux Clarentiae)

Georgius[1] (Eblanae natus die 21 Octobris 1449; interfectus die 18 Februarii 1478) fuit filius Ricardi Plantagenistae, ducis Eboracensis, et Caeciliae Neville. Fuit frater duorum regum Angliae, scilicet Eduardi IV et Ricardi III. Titulus ducis Clarentiae iussu fratris Eduardi IV die 29 Iunii 1461 eo attributus est.

Isabellam Neville in matrimonium duxit (cuius soror, Anna nomine, Ricardo III nupserit). Georgius ex Isabella genuit filios duos, Ricardum et Georgium: hic, anno 1475 natus, anno 1499 supplicium mortis subiit. Genuit etiam filias duas, Annam et Margaritam. Haec uxor fuerit Ricardi Pole eoque peperit Reginaldum cardinalem et archipiscopum futurum. Margarita supplicium mortis anno 1541 subiit.

Anno 1478 Georgius morte iussu regis damnatus est et in Turre Londinii incarceratus. Sic narrat Dominicus Mancini qui Londinio anno 1482 petito commentarium De occupatione regni Angliae anno 1483 archiepiscopo Angelo Cato dicavit: "Itaque sive conficto crimine, sive vero facinore delato, dux Clarentiae reus est factus quod in regis mortem cum magicis et maleficis aspirasset. Quo iudicio agitato condemnatus fuit et ultimo supplicio affectus."[2]

De morte

In cupa vini Malvatici submersus mortuus est. Sic enim pergit Mancini: "Supplicii autem genus illud placuit ut in dolium mollissimi falerni mersus vitam cum morte commutaret."[3] Taliter, sed rebus aliquibus additis, Notarus Iacobus Neapolitanus, cuius chronica usque ad annum 1511 continuuntur: "Die 7 Martii 1478 rex serenissimus Eduardus Angliae fratrem suum mori coëgit in cupa Graeci calidi et postea e venis exsanguinari propter regnum quod sublevare voluerat."[4][t 1] Haud aliter Polydorus Vergilius in historia sua Anglica anno circiter 1513 composita: "... ecce tibi, in immanissimum incidit facinus, Georgium enim fratrem ducem Clarentiae comprehendi subito iussit atque necari: extinctus est, ut aiunt, in dolio vini Cretici, pessimo in omni memoria hominum exemplo."[5][t 2] Verbis aliis Thomas Morus in Historia Ricardi III: "Certae proditionis crimen obiectum est, cuius, sive sons insonsve esset, frequens eum senatus acerbissimo supplicio adiudicavit. Sed rex atrocitatem poenae sustulit, mortem tulit, qua ut levissima defungeretur, in vini Cretensis dolium, immerso capite, respirare prohibitus, exspiravit. Cuius necem idem qui iussit ubi rescivit patratam, misere deploravit."[6][t 3]

Sed iam antea multo longius explicaverat Ioannes de Roye, qui chronica famosa sua ab anno 1460 usque ad 1483 extendit: "Rex Eduardus consilium suum convocavit: quo [dux Clarentiae] damnatus est ut e turri Londinii clunibus traheretur usque ad furcam eiusdem urbis, ibique ventre deapertus, exteris extractis et combustis, decollaretur corpusque in quattuor partes divideretur. Sed mox per precationes [matris?] eiusdem regis et ducis hoc supplicium remissum est et mutatum. Itaque mense Februario eiusdem anni apprehensus, a carcere suo remotus et confiteri permissus, vivus in cupam Malvasiae capite reverso demersus est usque ad mortem. Corpus eius deinde extractum decollatum et sepultum est."[7][t 4] Similiter sed brevius Philippus de Commynes, qui ipse olim cum Georgio ad aulam Burgundiensem incurrerat[8] memoriis suis anno circiter 1490 sic scripsit: "Rex Eduardus fratrem suum Clarentiae ducem, quippe qui se regem facere voluerit, in cupa Malvasiae mori coëgisse dicebatur."[9][t 5] Sed Oliverius de La Marche, qui memorias suas post Commynes composuit, de vino Malvasiae haud credidit: "Rex Angliae postea fratrem suum rursus capere potuit et in balneo mori coëgit."[10][t 6]

Libro uno manu scripto chronicorum Ioannis de Roye additur de legatione quam post ducis Clarentiae damnationem rex Eduardus ad regem Franciae Ludovicum XI misit de supplicio decreto: qui verbis e Lucano demptis respondit, "Tolle moras: saepe nocuit differre paratas."[11][t 7]

Fontes de vita Georgii ducis Clarentiae

Notae

Textus originales

Bibliographia

Nexus externi

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes