Institutum

Institutum (ab instituendo) est corpus organizationale ad efficiendum certum propositum constitutum.

Massachusettense Institutum Technologiae, hic ex aere visum, est institutum latissime agnitum. In media imagine Tholus Grandis est.

Instituta educationis

Instituta saepe sunt societates investigationis (institutiones investigationis) ad investigandas certas res creatae. Institutum etiam esse potest corpus professionale. Instituta in nonnullis civitatibus sunt partes universitatis vel alius institutionis educationis superioris, aut ut grex partium academicarum aut autonomica educationis organizatio sine statu usitato universitario, sicut institutum universitatis. In nonnullis civitatibus, sicut Corea Meridiana et Iaponia, scholae privatae aliquando appellantur instituta, contra scholas. In Hispania, scholae secundariae instituta appellantur.

Magna Britannia

Institute (institutum), nomen Anglicum, in Britanniarum Regno et Monapia est vocabulum protectum, quo societates et aliae organizationes uti possunt solum "si sunt organizationes quae investigationem gradibus summis faciunt vel corpora professionalia summi status."[1][2] Praeterea, si societas negotium alio nomine transigit, illa societas Actui Nominum Negotiorum obsequi debet. Usus tituli institute approbationem Secretarii Status requirit. Defectio approbationis petendae est delictum scelestum.[3]

Nexus interni

Notae

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes