Iolaus

Iolaus in mythologia Graeca est filius Iphicli, Herculis gemini fratris mortalis, et Automedusae. Ita per patrem Amphitruonis et Alcmenae nepos, per matrem vero Pelopis pronepos est. Megaram primam Herculis uxorem in matrimonium accipit[1] postquam patruus furore correptus liberos quos ex ea genuit interficit.

Hercules et Iolaus in opere tessellato Antii in Nymphaeo reperto.

De rebus gestis

Cista Ficoronia: Eros inter Iolaum et Herculem.

Patrui auriga erat[2] et Olympicis ludis quadrigarum certamen vicit[3]. Argonautarum expeditioni et apri Calydonii venationi[4] interfuit. In duodecim laboribus patruum adsidue comitatus est et magno usui ei fuit inprimis adversus hydram[5]. Coloniam Thebanorum quoque in Sardiniam duxit[6]. Postremo Herculis iam mortui filios, Heraclidas dictos, tuetur et proelio sive ad Thebas, ut voluit poeta Pindarus[7], sive prope Marathonem, ut Athenienses malebant, Eurystheum veterem Herculis inimicum vicit et occidit[8], quod argumentum tragoediae Heraclidarum Euripidi praebuit. Fabula addit deos viro senio confecto ad unam horam iuventutem reddidisse ita ut inimicum profligare posset[9].

De cultu heroico

Multis in locis arae Iolao erectae erant, imprimis Thebis ubi paria homosexualia ad Iolai aram fidem sibi invicem iurabant[10] quia multi aestimabant hoc quoque modo Iolaum ab Hercule amatum esse. Non minus enim per Iolaum quam per Herculem in Boeotia iurabatur[11]. Alibi quoque honorabatur ut in Sicilia et Athenis in Herculis templo[12]. Agyrii certamina quoque in eius honorem fiebant et incolae capillos ei vovebant[13].



Notae

Nexus externi