Iurassicum

aevum geologicum

Iurassicum[1][2] est systema stratigraphicum et periodus geologica.

Fossile Aethalion knorri (Leptolepiformes) aevi Iurassici. Museum Historiae Naturalis Berolinense
Fossile Iuravenator starki (Coelurosauria) aevi Iurassici Germaniae

Divisio secunda ab infima constituit aerae Mesozoicae, octava autem ab infima aeonis Phanerozoicae. Abhinc 2 013 ± 2 centies milium annorum coepit, antecessore Triassico. Finem habuit abhinc fere 1 450 centies milium annorum, successore Cretaceo, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[3] Iurassicum inceptum ex antiquissimis fossilibus Psiloceratis spelae tirolici datur.[4]

Restitutio (anno fere 1903) holotypi fossilis Cetiosaurisci stewarti e serie Iurassica media apud Museum Historiae Naturalis Londiniense[5]

In tres series dividitur, quae inferius, medium, superius appellantur. In undecim stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Hettangium, Sinemurium, Pliensbachium, Toarcium, Aalenium, Bajocium, Bathonium, Callovium, Oxfordium, Kimmeridgium, Tithonium appellantur.[6]

Nomen "Iurassicum" e monte Iura Franciae et Helvetiae deducitur. Ibi primus Alexander de Humboldt anno 1795 strata geologica quae ab aliis iam recognitis differebant, agnovit.[7] Post quattuor annos nomen Theodiscum Jura-Kalkstein huius strati divulgaverit.[8] Nomen adiectivum Francogallicum jurassique (sicut hodie Latine et in aliis linguis pluribus adhibetur) Alexander Brongniart primus anno 1829 scripsit sub forma terrains jurassiques ("terrae Iurassicae") in opere encyclopaedico de formationibus geologicis.[9][10]

Periodo Iurassica vixerunt dinosauri allosaurus, stegosaurus etc. necnon archaeopteryx.

Notae

Nexus externi

Systemata = Periodi geologicae
Tyrannosaurus rex

Siderium • Rhyacium • Orosirium • Statherium • Calymmium • Ectasium • Stenium • Tonium • Cryogenium • Ediacarium • Cambrium • Ordovicium • Silurium • Devonium • Carboniferum • Permium • Triassicum • Iurassicum • Cretaceum • Palaeogenicum • Neogenicum • Quaternarium

Capsae cognatae: Aeones • Aerae • Periodi • Epochae • Aetates geologicae = Aeonothemata • Aerathemata • Systemata • Series • Stadia stratigraphica