Lisp

Lisp, olim LISP, est familia computatralium linguarum programmandi, cui sunt diuturna historia, praefixo Polonico distincte et funditus parenthesizato praedita.[1] Primum excogitata anno 1958, Lisp est secunda a veterrima lingua programmandi gradus summi late in usu; solum Fortran est vetustius (uno anno solo).[2][3] Sicut Fortran, Lisp magnopere commutatum est, variissimas dialectos gignens, quarum dialecti propositorum generalium latissime agnitae Common Lisp et Scheme sunt.

Ioannes McCarthy, qui Lisp anno 1958 excogitavit.
Stephanus Russell, qui Lisp primum, in computatro IBM 704, exsecutus est.
Machina Lisp in Museo MIT.
4.3 BSD in Universitate Visconsiniensis, paginam hominis Francisci Lisp monstrat.

Lisp primum excogitatum est ut pro utili notatione mathematica programmatum computatralium sit, a notatione calculi lambda Alonzi Church motum. Rapide factum est lingua programmandi investigationum intellegentiae artificialis praeposita. Una ex primis linguis programmandi, Lisp fuit auctor multorum consiliorum in scientia computatrali, inter quae sunt structurae datorum arborum, automatica recondendi administratio, dynamic typing, conditionalia, functiones ordinis superioris, recursio, et compilatores se excipientes.[4]

Nomen LISP a LISt Processing, locutione Anglica, deducitur, qui indices conexi sunt una ex structuris datorum programmaturae Lisp, et codex fontanus ipse in indicibus consistit.

Salve, munde!

Hic textus monstrat programma minimum, quod "Salve, munde!" in monitorium mittit.

(format t "Salve, munde!")

Nexus interni

  • Fexpr
  • Maxima
  • mod_lisp
  • Conventio P
  • Prolog
  • LFE (Lisp Flavored Erlang)
  • MATHLAB
  • Notatio Polonica

Notae

Bibliographia

  • Abelson, Harold, Gerald Jay Sussman, et Julie Sussman. 1996. Structure and Interpretation of Computer Programs. Ed. secunda. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262011530.
  • Berkeley, Edmund C., et Daniel G. Bobrow, eds. 1964. The Programming Language LISP: Its Operation and Applications. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. PDF.
  • Graham, Paul. 2004. Hackers & Painters: Big Ideas from the Computer Age. O'Reilly. ISBN 0596006624.
  • McCarthy, John. 1979. The implementation of Lisp. Stanford University. Situs.
  • Reilly, Edwin D. 2003. Milestones in computer science and information technology. Greenwood Publishing Group. ISBN 9781573565219. Google Books.
  • Stallman, Richard. 2002. "My Lisp Experiences and the Development of GNU Emacs." Transcriptum orationis in International Lisp Conference die 28 Octobris habitae.
  • Steele, Guy L. Jr., et Richard P. Gabriel. 1993. The evolution of Lisp. Acroasis apud "The second ACM SIGPLAN conference on History of programming languages." Novi Eboraci: ACM, 231–270. ISBN 0897915704. PDF.
  • Veitch, Jim. 1998.A history and description of CLOS. In Handbook of programming languages, ed. Peter H. Salus, 107–58. Functional and logic programming languages, 4. Indianapoli: Macmillan Technical Publishing. ISBN 1578700116.
  • Weissman, Clark. 1967. LISP 1.5 Primer. Belmont Californiae: Dickenson Publishing Company Inc. PDF.

Nexus externi

Historia
Societates et conventus
Libri et duces
Colloquia
Opes