Ludovicus (rex Francorum orientalium)

Hludovicus rex sive Ludovicus Germanicus[1] (theodisce Ludwig der Deutsche) cognomento, natus circa annum 804/806, obiit die 28 Augusti 876 Francofurti super Moenum, rex Francorum orientalium aevi Carolingorum fuit.

Wikidata Ludovicus (rex Francorum orientalium)
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus (rex Francorum orientalium): imago
Ludovicus (rex Francorum orientalium): imago
Nativitas: 806, 806;
Obitus: 28 Augusti 876, 876; Francofurtum ad Moenum

Familia

Genitores: Ludovicus Pius; Ermengarde of Hesbaye
Coniunx: Hemma
Proles: Karlomannus Bavariae, Irmgard of Chiemsee, Ludovicus III, Carolus III, Bertha, Hildegard, Gisela, Verona, Veronus
Familia: Carolingorum stirps

Memoria

Sigillum Hludovici regis

Vita

Hludovicus tertius filius ex matrimonio imperatoris Hludovici I Pii cum uxore Irmingarde fuit. Sub regno patris rex Bavariae factus est. Ab anno 840 usque obitum anno 876 rex Francorum Orientalium fuit. In bello Fontanetico anno 841 una cum fratre Karolo Calvo contra fratrem Hlotharium pugnavit atque vicit. Anno 842 mense Februario in urbe Argentorato Hludovicus et Karolus sacramenta fidei fraternae mutui iuraverunt. Anno 843 divisio regni inter filios Hludovici imperatoris Viroduno facta est atque Hludovicus rex partem orientalem Francorum regni obtinuit.Anno 870 divisio Hlotharii regni in convento super fluvium Mosam apud Marsnam inter Hludovicum et Karolum fratrem facta est.Anno 876 die 28 Augusti Hludovicus Franconofurti obiit et sepultus est apud Lauresheimi monasterium S.Nazarii.Post obitum eius regnum Francorum Orientalium Inter tres filios Hludovici ex uxore Hemma regina nominibus Karlomannus Hludovicus et Karolus "Crassus" divisum est. Karolus paucis annis post imperatortotius regni Francorum factus est.

Notae

Fontes

  • Waitz, Georg: Annales Bertiniani, Hannoverae, 1883 bsb 758
  • Einhardus / Kurze, Friedrich / Pertzii, Georg Heinrich: Annales Fuldenses sive Annales regni Francorum Orientalis, ab Einhardo, Ruodolfo, Meginhardo Fuldensibus Seligenstadi, Fuldae, Mogontiaci conscripti ; cum continuationibus Ratisbonensi et Altahensibus, Hannoverae, 1891 bsb 760

Nexus externi

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes