Ministerium Educationis Civitatum Foederatarum

Ministerium Educationis Civitatum Foederatarum[1][2] est unum e ministeriis gubernationis Civitatum Foederatarum gradu Consilii constitutis. Quod per Actum Ordinationis Ministerii Educationis (Legem Publicam 96-88), a Iacobo Carter praeside die 17 Octobris 1979 subscriptam, die 4 Maii 1980 operari coepit.[3] Actus Ordinationis Ministerii Educationis Ministerium Valetudinis, Educationis, et Salutis dividit in ministeria educationis et valetudinis officiorumque humanorum. Ministerium Educationis a Ministro Educationis Civitatum Foederatarum administratur. Huic ministerio sunt 4400 fere operarii atque annua pecuniae ratio $68 billionum (2016).[4]

Sigillum ministerii.

Nexus interni

Notae

Aedificium Lyndon Baines Johnson, praesidium ministerii.

Bibliographia

  • Heffernan, Robert V. 2001. Cabinetmakers: Story of the Three-Year Battle to Establish the U.S. Department of Education. ISBN 978-0595158706.
  • Radin, Beryl A., et D. Hawley Willis. 1988. Politics of Federal Reorganization: Creating the U.S. Department of Education. ISBN 978-0080339771.

Nexus externi