Monialis
Monialis sive nonna[1] est sodalis feminea ordinis Christiani vel Buddhistici.
Nomen
Cum religiosi initio voce monachi appellati sint, forma feminea monacha numquam generaliter in usu erat. Vox ab Augustino, Gregorio Magno, et Gregorio Turonensi adhibita est (et adhuc lingua Italiana forma monaca vivit), sed verbum Latinum multo usitatius est monialis, deductum a sanctimonalis, feminam Deo dedicatam designans.
Sunt etiam aliae voces feminam consecratam valentes:
- Vox nonna origine Aegyptiaca esse videtur (cf. Anglice nun, Theodisce Nonne)
- soror: Appellatio pro sodalibus femineis cuiuslibet vitae consecratae generis in usu, plerumque autem pro iis, quae operibus externis deditae "vitam activam" agunt, cum monachae sive nonnae clausura papali a mundo seclusae sint, ut "vitae contemplativae" navent.
- soror monialis, virgo monialis: idem ac monialis valet
- (soror) inclusa, (soror) reclusa: Monacha, quae libero arbitrio in inclusorium sive reclusorium clavibus vel parietibus includi iussit, deinde sola fenestra cum externis coniuncta, ut perfectius vitam contemplativam ageret.
Nexus interni
Nexus externi
- Vox Nonnen, in: Kleine Enzyklopädie des deutschen Mittelalters (status die 4 Dec. 2010)
- Constitutio apostolica "Sponsa Christi", 1950
- Decretum de accomodata renovatione vitae religiosae "Perfectae caritatis", AAS 58 (1966) 702-712
Notae
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes