Os (anatomia ossis)

Vide etiam paginam discretivam: os

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Os sive osteon[1] (Graece ὀστοῦν) est anatomica hominis aliorumque vertebratorum pars. Textus osseus genus textus conexivi est.

Imago ossis femoris hominis (Anglice)

Corporis ossa vero varia munera servant: corpus coniunctim sustinent, tenent alias partes, offerunt musculorum tendinibus conexiones. membra interiora tuentur et protegunt; exempli gratia, calva cerebrum vel costae cor et pulmones contra damnum extraneum defendit. Praeterea ossa homoeostasem mineralium (calcium Ca2+
, phosphatum PO3−
4
), exempli gratia) praebent, spatium (medulla ossium) generationis cellularum sanguinearum (haematopoiesis) offerunt.

Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae, quamquam numerus variat.

Sunt inter aliis species ossium:

Quaevis interruptio continuitatis ossis vi externa causa fragmenta ossis formans fractura dicitur.

Numerus ossium

Numerus hominis ossium

Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae (utrumque malleum, incum, et stapedem), quamquam numerus eorum inter homines et aetates variat: infantibus et adulescentibus, ossium fusione causa, plus ossium quam senioribus sunt[2].

Os/ossiculumNumerusNotae
Ossa cranii
Os frontale1fusione amborum ossium frontalium ortum
Os parietale2
Os lacrimale2
Os ethmoidale2
Os sphenoidale1
Os temporale2
Os zygomaticum2
Os occipitale1
Os nasale2
Maxilla1fusione 2 maxillarum et ossium incisivorum ortum
Mandibula1
Concha nasalis inferior2
Os palatinum2
Vomer1
Ossa cranii22
Ossicula auditiva
Malleus2
Incus2
Stapes2
Ossicula auditiva6
Ossa columnae vertebralis
Vertebrae cervicales7
Vertebrae thoracales12
Vertebrae lumbales5
Os sacrum1fusione 5 vertebrarum sacralium ortum
Os coccygis1
Ossa columnae vertebralis26
Sternum
Manubrium1
Corpus1
Processus xiphoideus1
Sternum3
Ossa colli
Os hyoideum1
Ossa colli1
Ossa cinguli pectoralis
Clavicula2
Scapula2
Ossa cinguli pectoralis4
Costae
Costae24
Ossa membri superioris
Humerus2
Radius2
Ulna2
Ossa carpi16
Ossa metacarpalia10
Phalanges28Pollicibus modo 2 phalanges sunt.
Ossa membri superioris60
Ossa pelvis
Os coxae2fusione ossium ilii, ischii, et pubis ortum
Ossa pelvis2
Ossa membri inferioris
Os femoris2
Patella2
Tibia2
Fibula2
Ossa tarsi12
Ossa metatarsalia10
Phalanges28Hallucibus modo 2 phalanges sunt.
Ossa membri inferioris58
Summa206Numerus variat.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Ossa longa

umerusulnaradiusfemurtibiafibula

Ossa plana

costaescapulasternum (cum processu xiphoideo) • coxa

Ossa brevia

ossa metacarpiiossa metatarsii

Ossa sesamoida

patella

Ossa pneumatica

os frontalemaxilla • os ethmoides

Ossa irregularia

vertebraemandibula