Palladius Rutilius Taurus Aemilianus

Vide etiam paginam discretivam: Palladius

Palladius Rutilius Taurus Aemilianus vir illustris (communiter Palladius) fuit scriptor de re rustica Romanus. Saeculo IV adscribitur sed de vita eius fere nihil scimus. Opera tria eo attribuuntur, scilicet:

  • Opus agriculturae in libros tredecim digestum, quorum primus de agri cultura in genere disserit, alii de opere singulorum mensium
  • De veterinaria medicina (a nonnullis ut librum quartum decimum operis agriculturae ordinatum)
  • De insitione carmen elegiacum

Familia

Filius eius forsitan Flavius Caesarius erat, consul anni 397.

Nexus interni

Bibliographia

De editionibus Operis agriculturae, interdum alia Palladii opera complectentibus, vide: Opus agriculturae#Editiones