Sinus Sancti Francisci

Sinus Sancti Francisci[1] (Anglice San Francisco Bay) est sinus Oceani Pacifici in ora occidentali Civitatum Foederatarum, in California. Freto tenui Porta Aurea, trans quam Pons Portae Aureae aedificatus est, cum oceano coniungitur. Flumina Sacramenti et Sancti Ioachim in sinum Pauli, cum sinu Sancti Francisci coniunctum, per Suisun, aestuarium longum quod ad aestum pertinet, se effundunt. Plurimae urbes in litoribus sinus Sancti Francisci iacent. inter quas numerantur Franciscopolis, Iosephopolis, Quercupolis, Matthaeopolis, Berkeleia, Alameda, in insula sinus ipsius aliaque; haec urbes urbanam regionis sinus Sancti Francisci agglomerationem formant.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Sancti Francisci spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 37°39′17″N 122°14′15″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "1654951" apud USGS • Большая российская энциклопедия