Wallonia

Wallonia,[1] ut scribit maior pars auctorum, sive Gallo-Belgica[2] et Vallonia, ut scribunt neoterici qui usum litterae W reiicere malunt (Wallonice[3] Waloneye ; Francice Wallonie ; Nederlandice Wallonië ; Theodisce Wallonie(n)), est meridiana Belgiae pars, ubi homines plerumque Francogallica lingua utuntur.

Wikidata Wallonia
Res apud Vicidata repertae:
Wallonia: insigne
Wallonia: insigne
Wallonia: vexillum
Wallonia: vexillum
sectio
Civitas: Belgica
Locus: 50°21′0″N 5°16′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 16 844.0 chiliometrum quadratum
Caput: Namurcum
Subdivisiones: Hannonia, Brabantia Wallonica, Namurcum, Leodium, Luxemburgum

Gestio

Praefectus: Aelius Di Rupo
Consilium: Parliament of Wallonia

Vita

Incolae: 3 645 243
Sermo publicus: Francogallice, lingua Theodisca
Zona horaria: UTC+1

Commemoratio

Paean: Le Chant des Wallons

Tabula aut despectus

Wallonia: situs
Wallonia: situs
Plebeius civis in Walonia parte Belgarum (dextra) imago anni 1577
Rubro colore indicatur pars Walloniae in Belgico regno.
Vexillum Walloniae

Wallonia est una e tribus regionibus sui iuris et administrativè separatis quibus constituitur Regnum Belgicum et quae sunt Flandria, Bruxella, Wallonia.

Territorium Walloniae 55tam partem territorii Belgicae implet, sed quod attinet ad incolas solum tertiam incolarum partem possidet.

In Wallonia sunt in usu publico duae linguae: in maiore parte lingua Francogallica et in minima parte ad caeciam vergenti, lingua Theodisca. Tamen in parte Romanica multi adhuc dialectis Wallonicis aut Picardicis utuntur.

Gubernium Wallonicum et Parlamentum Wallonicum de administratione civili curant, res culturales tam in Wallonia quam Bruxellis, nunc curantur a Foederatione Wallonia-Bruxella.

Minima pars Walloniae, in regione Eupen-Sankt-Vith, ubi lingua Theodisca est communiter in usu Communitatem Theodiscophonam Belgicae componit, cui est suum proprium gubernium et parlamentum quae tantummodo de rebus culturalibus curant.

Incola Walloniae vocatur Wallo (pl. Wallones)[4].

Etiam est adiectivum wallonicus,[5] vallonicus, aut gualonicus.

Parlamentum et gubernium Walloniae Namurci quod est eius urbs et caput situm est.

Historia

Nomen Wallonia olim significabat partes Principatus Leodensis atque Nederlandiae Meridionalis sive Belgicae Regiae in qua incolae, non Nederlandice sive Flandrice, loquebantur sed quadam dialecto Romanica utebantur.

Verbum Wallonia in scriptis Latinis prima vice saeculo duodecimo apparet in chronicis Rodolphi a Sancto-Trudone quibus titulus Gesta abbatum Trudonensium verisimiliter annis 1114-1115 conscriptis in quibus legi potest: "Igitur primus Adelardus nativam linguam non habuit Theutonicam, sed quam corrupte nominant Romanam, Theutonice Walonicam".

Praecipue olim incolae Walloniae qui Wallones vocabantur noti fuerunt ut milites et ut fabri metallurgici.

Ita milites Vallones maximam famam habuerunt in Sancto Imperio cum imperatores Habsburgi Austriam regebant quique magni aestimabant Nationem Wallonicam[6], quod Fridericus Schiller (1759-1805) in tragoedia Wallenstein Lager his verbis expressit: " 'S ist ein Wallon, Respekt vor dem!"

Etiam fuerunt Wallones (ut Petrus de Geer) qui industriam metallurgicam in Sueviam importaverunt.

Multi Wallones sese ad Protestantismum saeculo sedecimo converterunt, et, persecutiones fugentes, ecclesiam Wallonicam in Batavia et in Britannia condiderunt, et nonnulli quoque eorum in Americam aufugerunt, et ut Petrus Minuit inter conditores Novi Eboraci numerantur, ubi semper locus vocatur "Wal street" sive "Via Wallonum".

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Walloniam spectant.
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes