Winnie ille Pu

Winnie ille Pu (gen. Pui); Anglice Winnie-the-Pooh vel Edward Bear ("Eduardus Ursus"), est ursulus ficticius textilis et persona principalis in librorum serie ab Alan Alexandro Milne Anglice scriptorum; Winnie-the-Pooh est etiam titulus primi illius seriei libri anno 1926 editi. Pui fabulae usque ad praesentem diem conversae sunt in multas linguas, saltem triginta tres[1]; convertit autem in Latinum Winnie ille Pu Alexander Lenard inde ab anno 1951 usque ad 1958[2].

Primae Winnie illius Pui et amicorum eius pupae; ab laeva ad dextram nobis ostenduntur Tigris, Canga, Winnie ille Pu, Ior, Porcellus. Hac autem in imagine Lepus aspici non potest.


Ecce Eduardus Ursus scalis nunc tump-tump-tump occipite gradus pulsante post Christophorum Robinum descendens. Est quod sciat unus et solus modus gradibus descendendi, nonnunquam autem sentit, etiam alterum modum exstare, dummodo pulsationibus desinere et de eo modo meditari possit. Deinde censet alios modos non esse. En, nunc ipse in imo est, vobis ostentari paratus. Winnie ille Pu...

—Sic incipit libri versio Winnie ille Pu ab Alexandro Lenardo edita.

Historia versionis Latinae

Versio operis Winnie-the-Pooh Latina facta est anno 1960 primus liber lingua non Anglica scriptus (nec non —usque ad hodiernum diem— unicus Latinus), qui locum meritus sit in inventario librorum plurimum venditorum diarii The New York Times, in quo viginti hebdomades remansit[3]. Dixit The Christian Science Monitor "Caesar ipse numquam terram tam magnam quam Civitates Americae Foederatas vicit mensibus duobus[2]."

Capita

  1. Nobis ostentantur Winnie ille Pu atque apes nonnullae et incipiunt fabulae.
  2. Pu visitatum it et in angustias incurrit.
  3. Pu ac Porcellus venatum prodeunt et paene vusillum captant.
  4. Ior caudam amittit et Pu caudam quendam invenit.
  5. Porcellus in heffalumpum incidit.
  6. Ior Natalem agit Diem et duo dona accipit.
  7. Canga et Ru ille parvulus in silvam veniunt et Porcellus balneo utitur.
  8. Christophorus Robinus expotitionem ad Palum Septentrionalem ducit.
  9. Porcellus ab omni parte aquis circumdatus est.
  10. Christophorus Robinus convivium in honorem Pui dat et "Valete" dicimus.

Personae

Winnie ille Pu est pupa Christophori Robini, pueri Anglici inter quinque et sex annos nati, qui vivit, cum aliis, in Centum Iugerum Silva.

Amici sunt:

  • Porcellus, amicus Pui optimus
  • Lepus, qui opem fert Puo, in angustiis versanti
  • Ior, asinus tristis
  • Bubo, qui nonnumquam callidissime scit quomodo agat
  • Canga, macropus alienus
  • Ru, Cangae filius, qui omnes vexat

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Winnie illum Pum spectant.

Libri Latini de Winnie illo Puo

Ut plura de Puo Latine legas, vide:

Notae

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes