Abecedarium Africanum

Abecedarium Africanum, vel Internationale Abecedarium Africanum, vel Abecedarium Internationalis Instituti Africani,[1] anno 1928 excogitatum est a grege Africanistarum in Internationali Linguarum et Culturarum Africanarum Instituto (deinde Internationale Institutum Africanum appellato) Londinii sito, Theodorico Westermann missionario Germano duce. Propositum habebant ut omnes linguae Africanae in usibus scientificis et utilibus sine diacriticis scribi possint. Abecedarium in Alphabeto Phonetico Internationali conditur, cum paucis variationibus, sicut litterae j et y, quae eosdem sonos ut in lingua Anglica habent.

Tabula maiusculorum et formarum scriptarum in Orthographe pratique des langues africaines (1930).

Hoc abecedarium progressui orthographiarum in multis linguis Africanis profuit, "basis transcriptionis" sexaginta fere,[2] sed non omnium linguarum. Disputationes de harmonizatione rationum transcriptionis tandem ad assumptionem abecedarii referentialis Africani duxerunt. Abecedarium Africanum cum Alphabeto Phonetico Internationali pro fundamentis Orthographiae Mundi fuit.

Litterae

Minusculusabɓcdɖeɛəfƒgɣhxijkʼ
MaiusculusABƁCDƉEƐƏFƑGƔHXIJKʼ
Minusculuslmnŋoɔprsʃtuvʋwyzʒ
MaiusculusLMNŊOƆPRSƩTUVƲWYZƷ

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Coulmas, Florian/ 1996. The Blackwell Encyclopedia of Writing Systems. Oxoniae: Blackwell.
  • IIACL. 1930. Practical Orthography of African Languages. Ed. retractata. Londinii: Oxford University Press.
  • Sow, Alfa I., et Mohamed H. Abdulaziz. 1993. Language and Social Change. Capitulu 18 in Africa Since 1935, ed. Ali A. Mazrui. UNESCO General History of Africa, 8. University of California Press.
  • Westermann, Diedrich. 1927. A common script for Twi, Fante, Gã and Ewe. Accrae: Government Printer.
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCarolus PuigdemontMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Specialis:Nuper mutataLucius AntoniusSecundum bellum mundanumVicipaediaVicipaedia:PraefatioSaturnus (deus)Vicipaedia:Porta communisVicipaedia:SalveLingua LatinaIPv6Vicipaedia:NuntiiVicipaedia:TabernaPagina primaPerusinum bellumRomaCivitates Foederatae AmericaeSelenaFasciculus:Akhilleus embassy Staatliche Antikensammlungen 8770- cropped white balanced glare reduced.pngIoannes WiclefusGaius Iulius CaesarSchola Polytechnica FrancicaLuaNapoleo I (imperator Francogallorum)Narcissus (mythologia)Constans PlanckianaLingua AnglicaNovum Eboracum (urbs)Imperium RomanumVicipaedia:Index paginarum cottidianarumGermaniaTechnologiaDigimonDisputatio:Ioannes WycliffeFalsus amicusVicipaedia:Repudiationes